CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probat infinitatem per quartam viam eminentiae. Primo, omni finito non repugnat dari majus, sed eminentissimo majus esse repugnat. Secundo non repugnat infinitas enti; ergo eminentissimum habet eam. Tertio non repugnat infinitas quantitati molis. Quarto intellectus non refugit ab infinito, sicut audiens a disconvenienti sono ; ergo convenit suo objecto. Quinto, quia summum cogitabile seu cognoscibile existit.
Quarta via ex parte (a) eminentiae arguo sic : Eminentissimo incompossibile est aliquid esse perfectius, sicut prius patuit; finito autem non est incompossibile aliquid esse perfectius, quare, etc. Minor probatur, quia infinitas non repugnat enti: omni finito majus est infinitum, quare, etc.
Aliter arguitur et est idem : Cui non repugnat infinitas intensive, illud non est summe perfectum nisi sit infinitum, quia si est finitum potest excedi vel excelli, si infinitas sibi non repugnat: enti autem non repugnat infinitas, ergo perfectissimum ens est infinitum. Minor hujus consequentiae., quae etiam in praecedenti argumento accipitur, non videtur a priori posse probari vel ostendi, quia sicut contradictoria ex rationibus propriis contradicunt, nec potest per aliquid manifestius hoc probari, ita non repugnantia ex rationibus propriis non repugnant, nec videtur posse ostendi nisi explicando rationes ipsorum; ens autem per nihil notius explicatur, infinitum intelligimus per finitum, et hoc vulgariter sic expono : Infinitum est, quod aliquod finitum datum secundum nullam habitudinem finitam praecise excedit, sed ultra omnem habitudinem assignabilem excedit adhuc, Sic tamen propositum suadetur, sicut quodlibet ponendum est possibile, cujus non apparet impossibilitas, ita et compossibile, cujus non apparet incompossibilitas: hic nulla apparet incompossibilitas, quia de ratione entis non est finitas, nec apparet ex ratione entis quod sit passio convertibilis cum ente, alterum enim istorum requiritur ad repugnantiam praedictam ; passiones vero primae entis et convertibiles satis videntur sibi notae inesse.
Item, sic suadetur (b): Infinitum suo modo non repugnat quantitati, id est, in accipiendo partem post partem: ergo nec infinitum suo modo repugnat entitati, id est, in perfectione simul essendo.
Item, si quantitas virtutis est simpliciter perfectior quam quantitas molis, quare erit possibilis infinitas in mole et non in virtute? Sed si est possibilis, est et actu, sicut patet ex tertia conclusione supra de primitate effectivi.
Item quare intellectus, cujus objectum est ens, nullam invenit repugnantiam intelligendo aliquod infinitum? imo videtur perfectissimum intelligibile. Mirum est autem si nulli intellectui talis contradictio patens fiat circa ejus primum objectum, cum discordia in sono ita faciliter offendat auditum ; si enim est disconveniens, statim percipitur et offendit cur nullus intellectus ab intelligibili infinito naturaliter refugit, sicut a non conveniente, imo suum objectum primum destruente?
Per illud potest colorari illa (c) ratio Anselmi de summo cogitabili, Prosol. 1. et intelligenda est ejus descriptio sic : Deus est, quo cogitato sine contradictione majus cogitari non potest sine contradictione. Et quod addendum sit sine contradictione, patet, nam in cujus cogitatione includitur contradictio, illud dicitur non cogitabile, quia tunc sunt duo cogitabilia opposita nullo modo faciendo unum cogitabile, quia neutrum determinat alterum.
Summum cogitabile (d) praedictum sine contradictione esse in re, probatur primo de esse quidditativo, quia in tali cogitabili summo summe quiescit intelligens ; ergo in ipso summe est ratio primi objecti intellectus, scilicet entis, et hoc in summo ; et arguitur ultra quod illud sit loquendo de esse existentiae, quia summe cogitabile non est tantum in intellectu cogitante, quia tunc posset esse, quia est cogitabile possibile et non posset esse, quia repugnat rationi ejus esse ab alia causa, sicut patuit prius in secunda conclusione de primo effectivo. Majus igitur cogitabile est, quod est in re quam quod est tantum in intellectu. Non est autem hoc sic intelligendum quod idem, si cogitetur, per hoc sit majus cogitabile si existat; sed omni quod est in intellectu, tantum majus est aliquod cogitabile, quod est in re vel quod existit.
Vel aliter (e) coloratur sic, majus cogitabile est quod existit, id est, perfectius cognoscibile, quia visibile sive intelligibile intellectione intuitiva: quod autem non existit, nec in se, nec in nobiliori cui nihil addit, non est intellectualiter visibile: visibile autem est perfectius cognoscibili non visibili, sed tantum intelligibili abstraotive, ergo perfectissimum cognoscibile existit. De differentia intellectionis intuitivae et abstractivae, et quomodo intuitiva est perfectior, tangetur distinct. 3. et alias quando locum habebit.