IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) Probo quod ista possit conferri, etc. Non immerito probat Doctor quod summa gratia possibilis creari possit conferri animae Christi, quia multi dicerent, ut patebit infra, quod ex quo anima Christi est minoris entitatis quam natura Angeli, et per consequens est minoris capacitatis ; et si sic, non posset conferri tanta gratia animae Christi, quanta possit conferri naturae Angeli, cum sit capacior. Intendit ergo Doctor principaliter probare quod licet anima Christi sit minor natura Angeli quoad entitatem, non tamen erit minoris capacitatis respectu gratiae, imo simpliciter tantae capacitatis, quantae naturae Angeli, etiam quantumcumque supremi.
Et tota difficultas stat improbando istam, quod anima Christi sit tantae capacitatis, quantae natura Angeli. Et probat principaliter per duas rationes ultimas, quarum prima est ibi : Praeterea Angelus et anima comparantur ad gratiam Christi. Haec ratio stat in aliquibus dictis : Primo, quod quando aliqua duo comparantur ad formam ejusdem rationis in ratione receptivi, dicuntur receptiva ejusdem rationis, et hoc inquantum receptiva formae, hoc patet, quia receptivum tale specificatur esse tale per formam receptam. Si ergo forma ejusdem rationis, puta albedo nata sit recipi in lapide et ligno, licet lapis et lignum differant specie secundum eorum entitates absolutas, tamen inquantum sunt receptiva qualitatis ejusdem rationis dicuntur ejusdem rationis.
Secundum dictum est. quod quaelibet gratia, sive in Angelo sive in anima est ejusdem speciei specialissimae, sicut et quaelibet albedo in quocumque ponatur, et per consequens Angelus et anima, qui possunt recipere gratiam, quamvis inter se differant specie, tamen in quantum receptiva gratiae sunt ejusdem rationis. Et haec ratio sic intellecta nullam difficultatem includit ; sed difficultas est in hoc, quod quamvis sint receptiva ejusdem rationis, tamen Angelus erit magis capax, sicut etiam si aqua et ignis comparentur ad calorem, cum calor sit ejusdem rationis, erunt receptiva ejusdem rationis, et tamen non sequitur quod aqua tantum calorem possit recipere, quantum ignis, ut patet, et ideo debet sic poni ista propositio: receptiva ejusdem rationis comparata ad aliquod accidens, quae non determinant sibi aliquem gradum accidentis, quantum unum potest recipere, tantum et reliquum, et sic non est simile de igne et aqua ; tum quia si possent dici receptiva ejusdem rationis ut comparantur ad calorem, non tamen sunt simpliciter receptiva, sed ultra hoc sunt activa alicujus accidentis formaliter repugnantis alteri, puta in aqua non potest recipi quantuscumque calor, quia ista est necessario activa alicujus frigiditatis repugnantis tanto calori. Si vero poneretur aqua nullo modo activa frigiditatis, non haberem pro inconvenienti, quod tantam caliditatem posset recipere, quantam et substantia ignis. In proposito, non apparet quod in anima vel in Angelo sit aliquid repugnans, propter quod non possit sibi inesse summa gratia, nec apparet quod magis sibi determinet unum gradum quam alium, licet enim substantia ignis in se sit perfectior substantia aquae, tamen ut accipiuntur, ut mere receptiva caloris, et nullo modo activa alicujus incompossibilis, non videtur quin substantia aquae sit aeque receptiva, sicut et substantia ignis ; ideo responsio data supra, quod non sunt ejusdem capacitatis, licet sint ejusdem rationis, non videntur multum ad propositum, quia si sunt aliqua receptiva ejusdem rationis, ut mere receptiva, quantum potest recipere unum, tantum potest et reliquum.
Et quod dicit de superficie majori et minori, quae sunt ejusdem rationis, et tamen major potest esse locus corporis majoris, et non minor ; dico, quod non est simile, tum, quia non comparantur ut duo receptiva, sed tantum in ratione loci ; tum etiam, quia ista receptiva non comparantur ad receptum magis et minus secundum extensionem, quia equus et margarita sunt receptiva ejusdem albedinis, ergo quanta albedo potest recipi in equo, tanta potest in margarita ; sed bene concludit intensive, quia si se habent ut mere receptiva, et nullum aliud repugnans ponatur in eis, quanta albedo intensive potest in isto recipi, tanta et in reliquo ; modo illae duae superficies comparantur ad corpora recepta tantum secundum majorem et minorem extensionem. Dico etiam, quod ad majorem vel minorem entitatem non consequitur major vel minor capacitas in recipiendo, quando illae entitates sunt receptiva ejusdem rationis, et mere receptiva, ubi non apparet aliquid formaliter repugnans cuicumque gradui formae receptibilis, sed bene ad majorem entitatem potest sequi major capacitas, non ad recipiendum, sed ad agendum ; et sic Angelus, cum sit perfectior anima Christi, erit magis capax ad producendum nobiliorem cognitionem et nobiliorem fruitionem ; sed in recipiendo nulla apparet major vel minor capacitas, et sic patet ista ratio. Et ideo non erit simile, arguendo de agentibus ejusdem rationis, puta sicut se habent receptiva ejusdem rationis ad formam receptibilem, ita agentia ejusdem rationis ad formam producibilem ; cum ergo receptiva ejusdem rationis sic se habeant, quod aequaliter sunt receptiva, agentia ejusdem rationis sunt aequaliter agentia secundum intensionem, sed calor ut octo, et calor ut duo, circa passum aeque dispositum sunt agentia ejusdem rationis, ergo possunt producere effectum aequalis perfectionis. Non sequitur, ideo dixi, quod capacitas recipiendi non sequitur majorem entitatem, quando entitates receptivae sunt ejusdem rationis ; sed bene capacitas agendi potest sequi majorem entitatem, quia quanto aliquid est perfectius, tanto ad agendum perfectiori modo est capacius, et sic bene nota hanc rationem, quia difficilis est.