REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum virtutes, dona, fructus et beatitudines distinguantur ?
Alens. 3. part. quaest. 72. membr. I. et 2. D. Thom. 1. 2. quaest. 68. art. I. et hic quaest. I. art. I. D. Bonavent. art. I. quaest, I Richard. art. I. quaest, I Durand. quaest, I. Vasquez 1 2. disp. 80. cap. 2. Valent. ibid. d. 5. quaest. 8. part . I. Salas tract. 11. quaest, unica art. 51. Vide Scotum 6. Metcph. quaest, I.
Quod non, Gregorius, lib. 1. cap. 18. super illud Job. cap. 2. Habuit septem filios et tres filias; quaere ibi.
Item, si sint alii, unus igitur ex una parte est alius, alius ex alia parte, et ita nullum donum esset virtus, quod falsum est ; fortitudo enim est donum Spiritus sancti.
Dices, sunt alterius rationis, licet idem nomen ; sic de fortitudine, non sunt ejusdem rationis fortitudo donum et fortitudo virtus.
Contra, idem est actus, et idem objectum utriusque ; ergo et disponunt ad actum ejusdem rationis.
Contra, beatitudines sunt octo, et virtutes sunt tantum septem ; ergo non ejusdem rationis, nec invicem concordant, et sibi condistinguuntur.