Manducaverunt. Hic ponitur effectus qui secutus est quantum ad carnales: et ponit duo. Primo ponit bonum eorum. Secundo ponit eorum defectum, ibi, in conspectu ejus cadent, carnales: et hi perceperunt duplex bonum: scilicet participationem sacramenti, et venerationem dei in cultu. Quantum ad primum dicit, manducaverunt, licet indigne, quia carnales sunt: 1 Cor. 15: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. De bonis dixit supra quod saturabuntur et laudabunt dominum, et vivent, quia venerantur sacramentum per fidem quam habent. Sed isti quia sunt pingues terrae, idest in terrenis defixi, idest non in spiritualibus elevati: cadent in conspectu ejus, scilicet dei: Hier. 31: inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur.
Isti designantur per vaccas pingues, Amos 4. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: nam, qui indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit, ut dicitur 1 Cor. 11: et bene dicit, omnes qui descendunt: idest si qui affectu demerguntur ad terrena: quia etsi isti videantur stare in conspectu hominum, tamen in conspectu dei cadent: isa. 8: offendent ex eis plurimi, et cadent. Vel, cadent in conspectu ejus, idest substernentur ei etiam inimici, omnes qui descendunt in terram, idest in corruptionem peccati: Phil. 2: in nomine jesu omne genu flectatur.