CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod utrumque dictorum justorum medium est inter plus ei minus.
Quoniam autem secundum praedicta omnis injustus inaequalis est, et omne injustum inaequale : inaequale autem secundum plus et minus : manifestum est quod hujusmodi injusti quod est secundum plus et minus, aliquod medium est quod inaequalitatis ad aequalitatem rcductivum est. Hoc autem medium est aequale. In qualicumque enim operatione plus et minus est, in illa est et aequale ad quod plus et minus secundum excessum et diminutionem determinetur. Sunt igitur hic quatuor opposita : justum et injustum, et aequale et inaequale. In omnibus autem quatuor oppositis sic est, quod si unum sequitur ad alterum, et reliquum sequitur ad reliquum. Sequitur autem inaequale ad injustum, sicut praeostensum est. Ergo aequale sequitur ad justum. Justum igitur per hoc quod est medium, de necessitate aequale esse probatur.
Cum igitur aequale sit medium, necessario et justum medium quoddam erit. Est autem aequale ad totum minus in duobus minimis, quamvis inter plura esse possit. Hoc autem ideo est, quia relativum est : unde sicut pater non sui, sed filii est, et dominus servi : ita aequale non sibi, sed aequali aequale est. Justum ergo et medium et aequale esse necesse est et ad. aliquid : et necesse est quod de quibusdam aequale sit et fiat quae principia sunt aequalitatis : et secundum quod medium est aliquorum ut extremorum. Haec autem sunt plus et minus, sicut praediximus : plus dico in lucro et minus In damno : quod in rebus distribuendis et commutandis attenditur. Secundum autem quod aequale est, necesse est quod sit in duobus ad quorum dignitatem aequalitas proportionetur, sicut est dux et miles in distribuendis, et emens et vendens in commutandis. Secundum autem quod justum est, cum justum per debitum sit alterius, aliquibus attribuendum est. Necessarium ergo est quod justum ad minus sit in quatuor. Res enim quibus justum ut medium contingit, duae sunt personae quibus res illae attribuuntur. Res duae sunt res empta et pretium in commutationibus : personae autem, sicut emens et vendens.
. In distribuendo autem sicut opus communitati impensum et utilitas quae ex opere provenit, duae res sunt, ut opus militis et ducis. Dux autem et miles personae duae sunt. Et in his quatuor eadem erit aequalitas proportionis inter duo quibus justum medium est, et inter duo in quibus sicut in personis justum redditur et justitia. Ut enim illa habent ad invicem quae sunt personae in quibus redditio justitiae est, sic et illa ad Invicem habent quae redduntur. Si enim personae non aequales sint, sicut dux et miles inaequales sunt secundum dignitatem, quia ad. rempublicam referuntur : tunc consequenter ea quae habebunt in distributione, erunt non aequalia secundum quantitatem. Cujus signum est, quod hin.cpu.gna l es accusationes in civitatibus oriuntur, quando vel aequales personae
non aequalia per distributionem accipiunt, vel quando non aequales personae habent aequalia vel suscipiunt in distributione : accusationibus autem factis per inaequalitatem.
Adhuc hoc idem est manifestum, si consideretur id. quod est secundum dignitatem personarum. Omnes enim sapientes concorditer confitentur justum illud quod est in distributionibus,oportere esse et reddi secundum dignitatem personarum : quamvis ea quae dignitatem conferunt, non omnes eadem esse dicant. In divisis enim urbanitatibus diversa ponuntur facientia dignitatem. In urbanitate enim democraticorum libertas dicitur confere dignitatem, et dignitatis differentiam faciunt libertas et servitus. Oligarchici autem dicunt divitias conferre dignitatem urbanitatis, vel generis nobilitatem. Differentiam autem dignitatis ponunt in divitiis majoribus et minoribus, et paupertate vel nobilitate majori vel minori et ignobilitate. Nobilitatem autem accipiunt secundum Senecae determinationem dicentem, quod nihil est nobilitas nisi antiquae divitiae. Nobilitatem autem qua quis ex optimis principiis disponitur ad optima, oligarchia non attendit. Aristocratica autem in sua urbanitate dignitatem attendi dicunt secundum virtutem, et dignitatis differentiam ponunt in differentia virtutis. De his autem urbanitatibus infra determinabitur quantum sufficit ad praesentem intentionem. Quocumque ergo modo dicatur, in hoc omnes concordant urbanitates, quod distribuenda ad aequalitatem dignitatis personarum distribuantur, ita quod distributum reddatur ad proportionem dignitatis personaae.