In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Hi habent potestatem claudendi caelum, " id est, Scripturam, quae, sicut dicit Glossa, celat nobis arcana. Est ergo sensus : " Habent potestatem claudendi, " scilicet indignis, " caelum, " id est, Scripturae intelligentiam, " ne pluat, " scilicet pluviam doctrinae propter indignitatem terrae, " diebus prophetiae ipsorum, " id est, tempore praedicationis eorum : verumtamen hoc caelum aperient electis, et praedicabunt eis.
" Et potestatem habent super aquas, ". id est, super pluviam quae de caelo Scripturae stillat, " convertendi eas in sanguinem. " Glossa, in peccatum. Nota : Aqua convertitur in sanguinem, quando sacra Scriptura convertitur reprobis in damnationem : quod fit duobus modis : vel cum audiri contemnitur, vel cum audita non impletur opere. Jacobi, IV, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Vel etiam, cum audita male intelligitur, et pervertitur. Vel sic : " Habent potestatem super aquas, " id est, mentes humanas, " convertendi eas in sanguinem, " id est, in fidem passionis et martyrii amorem. Vel, doctrinas falsorum doctorum " convertendi eas in sanguinem, " id est, ostendendi eas falsas, et perversas.
" Et, " supple, habent potestatem "percutere terram, " id est, terrenos, qui dicuntur terra propter nimium amorem terrenorum, " omni plaga, " id est, universitate paenarum, " quotiescumque voluerint, " quia in potestate eorum est infidelibus praedicare, quando voluerint, et ostendere illis peccatorum suorum paenas, ut convertantur si voluerint: si noluerint, damnentur. Luc. XII, 47 : Servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis.
" Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.
Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus, corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis.
Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et iucundabuntur, et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos qui habitabant super terram. "
Hic agitur de morte eorum.
Et dicuntur quinque. Primo, manifestatur tempus mortis. Secundo, actor, ibi, " Bestia. " Tertio, ordo facti, ibi,
" Faciet adversus eos bellum. " Quarto, locus necis, ibi, v. 8 : " Et corpora eorum. " Quinto, gaudium de morte eorum, ibi, v. 9 : " Et videbunt. "