CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quarta via ex parte eminentiae. Haec ratio stat in uno principali, videlicet quod infinitas intensiva non repugnat entitati, quo praesupposito, sequitur quod primum eminentissimum non erit perfectissimum ens nisi sit infinitum, quia finitum potest excedi ab infinito, et sic non erit perfectissimum, et patet littera. Et quod infinitas non repugnet entitati, Doctor sic persuadet ibi: Minor hujus consequentiae, etc. Et dicit primo, quod non potest ostendi a priori quod infinitas competat enti vel quod non repugnet entitati ; patet in simili, quia sicut repugnantia ex suis rationibus propriis repugnant, nec possunt per aliquid manifestius probari (patet de contrariis, quare enim duo contraria repugnant simul in eodem, hoc non potest probari per aliquid notius quam per rationes terminorum, ut puta, quia albedo est talis naturae et nigredo talis, quod ad invicem repugnant in eodem,) sic non repu -gnantia sive compossibilia non videntur per aliquid notius probari quam per rationes terminorum, puta, quia hoc est tale et illud tale ; ens autem per nihil notius explicatur, et infinitum intelligimus per finitum, ut patet in littera, et sic deducit principale intentum, quia omne compossibile est ponendum cujus non apparet incompossibilitas, sed quod entitati competat infinitas non apparet aliqua incompossibilitas, quia si aliqua appareret, maxime hoc esset ; vel quia finitas est de ratione entis ; vel passio convertibilis cum ente. Quod sit de ratione entis, hoc non videtur, quia tunc non oporteret insistere, an aliquod ens sit infinitum, quia manifestum esset quodlibet ens esse simpliciter finitum: nec est passio entis ut patet, quia passiones entis convertibiles cum illo sunt naturaliter notae, ut patet de unitate, bonitate, etc.
(b) Item sic suadetur : infinitum, etc. Si intelligit, quod infinitum contrarie actu non repugnet quantitati molis, hoc est impossibile secundum ipsum, in 2. Metaph. suae. Si autem loquitur de infinito contrarie in magnitudine, et hoc de possibili, ita ut infinitum possit fieri additio in magnitudine, adhuc (loquendo secundum intentionem Philosophi) tale infinitum non potest esse, quia secundum ipsum, quantam magnitudinem contingit esse in potentia, tantam contingit esse in actu, ut patet 3. Physic. text. comm. 69. Loquendo vero secundum Theologos, adhuc est dubium si quantitas per divinam potentiam possit augeri in infinitum, quia sicut forma intensibilis non potest intendi in infinitum, ut dicit Doctor in 3. d. 13. ita forte videtur quod magnitudo non possit in infinitum augeri ; si enim in infinitum posset augeri, actu simul posset a Deo produci, sicut etiam probat Doctor, ubi supra de forma intensibili, quod si posset in infinitum intendi, possent simul produci actu infinita intensive. Si vero loquitur de infinito in quantitate, et hoc secundum multitudinem, patet quod tale potest esse in potentia tantum, ut probat 2. Metaph. ita quod accipiendo unam partem alicujus quanti continui post aliam, semper restat extra aliquid accipiendum in infinitum, et hoc loquendo de partibus secundum proportionem, quia quodlibet continuum est divisibile in infinitas paries proportionales. De hoc vide, quae exposui super secundo d. 2. q. 9. et super 2. Metaph. Doctoris. Sicut ergo quantitati non repugnat infinitas secundum partes proportionales, ita entitati non repugnat infinitas intensiva et secundum gradus perfectionales.
Vel breviter dicendum, quod hic si loquitur de infinito contrarie in quantitate molis, et de infinito in actu quod non loquitur secundum opinionem propriam, et hoc sequendo viam Philosophi, imo simpliciter vult in 2. Metaph. quod tale infinitum sit impossibile in actu, et forte etiam in potentia, tamen secundum multos, qui volunt quod forma intensibilis potest intendi in infinitum, etiam quantitas augmentabilis posset augeri in infinitum, et sic applica persuasionem sequentem : Ultima persuasio forte est melior, quia si infinitum intensive esset simpliciter impossibile, esset multum disconveniens intellectui: imo statim apprehenso illo, dissentiret intellectus, tamen oppositum experimur quod scilicet suo modo delectabiliter assentit illi.
(c) Per illud potest colorari illa ratio. Hic Doctor exponit illam auctoritatem Anselmi, quae talis est : Deus est quo majus cogitari non potest, et exponit sic : Deus est unum cogitabile, et quod debeat addi sine contradictione, patet, quia si tale cogitabile includeret contradictionem, sicut dicimus de Chimaera, tunc non esset unum cogitabile, cum una pars non possit contrahere aliam, cum sint omnino incompossibiles, ut patebit infra in d. 3. in quaest, de vestigio Trinitatis.
(d) Summum cogitabile praedictum, etc. Hic probat Doctor quod illud cogitabile summum sit in re. Et primo quantum ad esse quidditativum sive quantum ad esse objectivum, quod idem est, quia in tali ente quiddilalivo summe quiescit intellectus, loquendo de cognitione abstractiva, quae cognitio abstractiva terminatur tantum ad ens in esse objectivo sive quidditativo, non ad ens inquantum existit, ut patet a Doctore in multis locis. Secundo probat, quod illud summum habeat verum esse existentiae, quia si illud summum tantum haberet esse in intellectu cogitante, esset contradictio. Patet, quia illud est magis perfectum quod est in re, quam illud quod tantum habet esse in intellectu cogitante, ut patet. Summum ergo cogitabile a nullo potest causari et a nullo dependet, et ex alia parte si tantum esset in intellectu cogitante, tunc dependeret a tali intellectu, quod est contradictio. Ultimo infert de summo cogitabili.
(e) Vel aliter coloratur, et ratio stat in hoc quod illud est perfectius cognoscibile sive cogitabile, quod potest cognosci cognitione intuitiva, quam illud quod tantum potest cognosci cognitione abstractiva: sed cognitio intuitiva terminatur ad rem existentem inquantum existens, ergo summum cogitabile erit actu existens.