IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Secundum principale est, etc. In hac sententia fuit Parisiensis, ut supra vidimus, eamque resumpsisse videtur Durandus ; aliena autem ab hac est sententia Doctoris, ut praemissum est ; itaque hic superest tantum respondere argumentis. Prima ratio est, quia in aliis sanctificatis manet ipsa sanctificatio praeterita, quamdiu res manet, ut in ecclesia, et calice ; ergo sanctificatio hominis per Baptismum potest manere seclusa omni forma intrinseca ; est argumentum Parisiensis. Respondetur negando consequentiam, quia illa quae est Ecclesiae et aliarum rerum est sanctificatio secundum quid: hic autem est sanctificatio simpliciter disponens ad gratiam et effectum Sacramenti, nec per priorem sufficienter distingueretur Sacramentum non iterabile ab alio iterabili, quia quodlibet hoc modo sanctificat hominem ; oportet ergo aliud genus sanctificationis esse in Baptismo, ab illa diversum ; illud autem est character.
Secunda ratio est, ex superfluitate characteris, quia ejus necessitas non probatur ex Scriptura auctoritate Patrum aut ratione ; ergo. Respondetur, negando antecedens, ad cujus probationem negatur quantum ad utrumque membrum. In primis quoad Scripturam habetur 2. ad Corinthios 1. Qui unxit nos Deus, et signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, etc. unctio denotat gratiam: pignus Spiritus intelligitur ab aliquibus testimonium bonae conscientiae ; illud vero signavit denotat characterem. Hic Apostolus loquitur de effectu interiori, qui causatur in anima; unde Ambrosius lib. de Spiritu sancto, c. 6. dicit nos signari exterius specie per Sacramentum ; interius, seu in corde signari nos veritate. Aliqui hunc locum exponunt de Baptismo, aliqui de Confirmatione, ego de utroque Sacramento intelligerem, nam hi effectus utrique competunt: et ita Ambrosius lib. de Spiritu sancto, cap. 6. intelligit de Baptismo, in libro etiam de his qui initiati sunt, intelligit de Confirmatione ; et sensus et verba utrique accommodari possunt, et intentio Pauli, quia homo per Spiritum sanctum vivificatus est in Baptismo, et confortatus in Confirmatione, in quibus ungitur et signatur, et fit superior tribulationibus et persecutionibus, de quibus in eodem cap. Paulus in praemissis.
Caeterum, perpendendo hunc textum, ut jacet in sua partitione hoc modo: Qui autem confirmavit nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. etc. Commode intelligi potest bimembre, ita ut in priori denotetur unctio per gratiam, in qua fundatur jus haereditatis, et adoptio cum reliquis donis virtutum, et testimonium conscientiae bonae quod prohibet fides charitate formata, et ex corde puro procedens ; hoc totum importatur per illa, qui unxit nos Deus, etc. Sequentia autem ut illa, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, unum characterem sacramentalem designant, quo configuramur Christo, et disponimur ad gratiam unctionis, atque hac ratione appellatur pignus Spiritus, id est, gratiae.
Locum hunc ambiguum reddit in primis interpretatio Chrysostomi, OEcumenii, et Theophylacti, qui hunc effectum gratiae sanctificanti tribuunt, ungere, signare, et esse pignus Spiritus, quo implentur Dei promissiones; cui interpretationi plurimum favent verba Apostoli ad Ephesios 1. In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius,etc. ubi signatio et esse pignus haereditatis tribuitur gratiae sanctificanti; quod intelligit etiam Hieronymus, et plures alii interpretes.
Respondetur tamen hoc non obstare praemissae interpretationi, quia etiam hoc ultimo loco agitur de obsignatione recepta in Baptismo; neque illae interpretationes Patrum praejudicant, quia sicut per hanc obsignationem Spiritus importantur reliqua dona recepta per Baptismum, ita et character. Intelligunt praedicti Patres reformationem imaginis in anima, qua deleto peccato transformatur in Christum tanquam acquisita possessio, substantia et peculium ejus, ut denotant illa, in redemptionem acquisitionis, etc.
Denominatio haec sumitur a potiori effectu Sacramenti, quae est gratia adoptionis, et qua deletur peccatum (quod est imago primi hominis et diaboli) non excludendo caetera dona, neque characterem, a quo est specialis obsignatio, de qua loquimur, et videtur denotari in priori loco per hoc, quod est pignus Spiritus, quamvis referri possent haec verba per accommodationem ad aliud.
Confirmari potest, quia Paulus et Patres hunc effectum interiorem obsignationis, non tribuunt Spiritui sanctificationis, quem habuit Cornelius, aut bonus Latro, aut alii per Baptismum flaminis, sed Spiritui, ut tribuitur mediante regeneratione, aut Sacramento; ergo ratione alicujus connotati id competit gratiae sacramentali. Hoc autem connotatum est ipse character, . quem proinde non excludunt praedicti Patres, alludentes ad verba Pauli, sed comprehendunt magis, nam, quamvis effectum obsignationis tribuant gratiae, non excludunt reliqua necessaria dona, quibus reformatur imago Trinitatis in anima, ut sunt spes et fides, et reliqua quae ad justitiam et status Christiani integritatem spectant in Sacramento, neque consequenter characterem.
Huc etiam spectat illud ad Ephesios 4. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis, etc. id est, in die quo baptizati estis, facti participes redemptionis Christi per Sacramentum, ut intelligit OEcumenius; et patet ex initio capitis, in quo agitur de unitate fidei et Baptismi. Supposita ergo hac Scripturae auctoritate, Patres dicunt nos signari a Spiritu sancto per Baptismum, alludentes ad haec loca Pauli, quae citant Cyrillus Jerosolymitan. Catechesi 16 et 41. Chrysostomus orat. 2. in epistolam ad Ephesios, Theodoretus in 2. ad Corinthios, cap. 1. Theophylactus ibidem, OEcumenius, sicut et in cap. 1. ad Ephesios, Ambrosius in lib. de Spiritu sancto, cap. 6. Primasius in cap. 1. ad Ephesios, et cap. 4. Haymo in 2.ad Corinth. cap. 1. Anselmus in 1. epist. ad Ephesios. Quia autem neque Paulus, neque Patres loquuntur de hac obsignatione quatenus praecise in characterem refertur, sed magis his locis exprimunt donum sanctificationis, ideo argumentum hoc non est extra ambiguitatem, ut sit explicitum et convincens qua ratione Doctor negat hanc veritatem ex Patribus haberi expresse, ut convincentem, aut Scriptura.
Caeterum ratio superius praemissa, et traditio Ecclesiae ac definitio et communis Scholasticorum consensus, qui hanc traditionem sequitur asserens in Baptismo nos consignari per aliquid diversum ab ipsa gratia sanctificationis, quod non habetur extra Sacramentum per sanctificationem fidei et flaminis, probat hunc effectum characteris comprehendi in sensu litterali dictorum verborum, et interpretationem Chrysostomi dictam aliorumque Patrum comprehendere totum collective effectum Baptismi causatum in anima, quamvis denominationem sumant a potiori forma,ad quam disponit ipse character: falso ergo haeretici negant hunc effectum non colligi ex Scriptura, accedente traditione et declaratione Patrum et Ecclesia, vel etiam non contineri in Scriptura.
Alterum membrum illius probationis est, quod neque ex Patribus probari possit character. Respondent aliqui ex Patribus colligi, potissimum ex Dionysio Areopagita de Ecclesiastica hierarchia, cap. 2. Sed hanc auctoritatem merito et efficaciter excludit Doctor in littera, quem sequitur in hac Durandus et Gabriel, quin etiam Vasquez.
Sed contra insimulat Sotus ex Waldensi corruptelam intelligentiae, et recurrit Solus ad textum Graecum, quem sic licet transferre : Eum vero (nempe ad Baptismum accedentem) divina beatitudo, seu divina majestas in suam participationem recipit, et proprio lumine tanquam quodam ipsi signo tradit, divinum perficiens et communicantem divinorum partis, et sacroe ordinationis, etc. Hactenus ergo non loquitur de hierarcha, id est, de Pontifice, sed plane de Deo, qui baptizatum facit sui participem, etc. Non est mihi ad manum textus Graecus Dionysii ; si non placeat Solo versio Vercellensis, legat alios, ego hanc ipsam versionem permitto, et nihil convincit; alia tamen offero ex correctione moderna Petri Lanselii Gravelingani Societatis Jesu, et habetur in Bibliotheca Patrum Colonien. editionis tom. i.
Ita enim in contemplatione, cap. 2. habet Dionysius, exponens quomodo sensim ab imperfectioribus ad perfectiora procedat, antequam ad divinam unctionem pervenerit, et subdit: Hujus est proeclari sancti Ordinis imago ejus, qui accedit (supple ad Baptismum) pudor, et eorum, quoe ad se attinent explorata, certaque cognitio, quoe vioe ad Pontificem ferentis sponsorem habet ducem (id est, eum qui spondet pro ejus conversione ) eum, qui ita deducitur (supple per sponsorem ad hierarcham) beata divinitas in communionem sui recipit, eique lumen suum quasi signum tradit, dum divino eum numine afflat, sorlisque ac ordinis eorum, qui divino numine permoti sunt, participem facit; quae omnia significat signum Crucis, quod Pontifex dat venienti, sacerdotumque salutaris illa descriptio, etc. nempe qua nomen accedentis et sponsoris scribitur.
Ex his nescio unde possit colligi ex mente Dionysii, aut ex verbis textus, eum agere de Baptismo, in contemplatione namque exponit mysticam significationem caeremoniarum, quae praeparant et praemittuntur ad Baptismum, de quibus egit in titulo praecedenti de Sacramento illustrationis, ubi ipsae caeremoniae, sicut ordine suo proponuntur, ita etiam in contemplatione mystica earumdem, ordine suo exponuntur.
Primum ergo est, ut accedens ad Baptismum quaerat sponsorem aliquem ex initiatis, petens ab eo, ut ad Pontificem se adducat, et vitae omnis suae deinceps curam agat, alter spondet et perducit ad Pontificem. Pontifex proponit ei fidem, et quid agere debeat, et convocata Ecclesia eum in caetum adducens, quaerit quid petat? altero respondente, prout edoctus erat a susceptore. Respondet ei ignorantiam et vitam incusans suam, se velle Pontifice sequestro, ad ea quae sunt salutis, admitti. Pontifex exponit normam, quaerens denuo, an velit eam observare, et illo respondente se velle: Cum promisit, inquit, manum suam capiti admouet, eoque signo Crucis consignato, sacerdotibus imperat, ut viri, et sponsoris nomina in libro perscribant. Hoc ipsum patet ex cap. 5. in contemplatione: Signum, inquit, figura Crucis impressum, omnium simul corporis cupiditatum, cessationem, divinoeque vitoe imitationem. Haec est prima caeremonia, qua inter Catechumenos recipitur, sequuntur deinceps reliquae, ut spoliatio, insufflatio, exorcismi, abrenuntiationes Satanae, professiones fidei, unctio, ac tandem eum sacerdotibus tingendum tradit. Illa ergo, quae praemisit hic, infra in contemplatione declaret, et hac caeremonia designari, nempe per manus impositionem et signum Crucis, et inscriptionem ; de qua caeremonia Tertullianus de coron. militis, Cyprianus in epistola. 56. et 63. Augustinus in symbolo lib. 2. et lib 4. cap. 1. Gregorius Magnus in Sacramentario,et alii.
Quae ergo ibi Dionysius asserit de lumine, quod Deus concedit accedenti, nihil aliud designat praeter vocationem, et inspirationem divinam, quam suo ordine declarat Tridentinum sess. 6 . cap. 5. et 6. Ab hac enim sumitur conversionis initium, primo per fidem, mox per recognitionem suiipsius, atque haec ipsa intelligit Dionysius per pudorem ejus, qui accedit,
et eorum quae ad se attinent exploratam certamque cognitionem ; unde post verba praemissa subdit: Quoe et eum (supple accedentem ) annumerat iis, qui salutem consequuntur ( scilicet Catechumenis ) et sacrosantis monumentis, cum illo etiam sponsorem consecrat, quasi vitalis ad veritatem vioe illum quidem amatorem verum (supple accedentem, quod ideo dicit, quia nondum pervenit ) divini ducis (supple sponsoris ) comitem, hunc autem certum inerrantemque ductu divinitus tradito, ejus, qui sequitur ducem, etc. Mox explicat caeteras caeremonias suo ordine, antequam in fine ipsius capitis, ad ipsum Baptismum deveniatur, de quo tum per se agit primo, non prius. Evidens ergo est responsio Doctoris ad Sanctum Dionysium, eum nulla ratione intendere aliud, quam significationem mysticam illius caeremoniae, per quam supposita divina vocatione accedentis ad fidem et poenitentiam, per manus impositionem, datur ei signum Crucis, ut tessera fidei, et incipit annumerari Christo, per descriptionem illam qua annumeratur salvandis, licet adhuc non pervenerit ad alia praeparatoria et sacramentalia, aut ad ipsum Baptismum, qui consequitur. Unde expositio Soti, tam violenta est, quam ipsa sententia Dionysii male applicata ad propositum.
Adducitur etiam Damascenus, sed male, quia interrumpitur textus et sententia Auctoris, ita enim habet Damascenus: Per Baptismum primitias spiritus assumimus, et principium alterius vitoe fit nobis regeneratio, sigillum custodia et illuminatio, etc. Quibus verbis nihil aliud denotatur, quam ipsam regenerationem, quae in sacris litteris, et Patribus intelligitur ipsum Sacramentum, quod perinde signaculum fidei appellat Tertullianus in lib. de spectaculis, cap . 4. et 24. Theodoretus lib.4. historiae Ecclesiasticae, cap. 8. Cyrillus Ierosolymitanus in praefatione carechistica tribuit ei plura epitheta, et inter alia quod sit signaculum sanctum et indelebile, Basilius exhortatione ad Baptismum, dicit characterem indeprehensibilem, Nazianzenus oratione 40. ex quo mutuavit hunc modum dicendi ; Damascenus Donum, inquit, vocamus gratiam, Baptismum, unctionem, illuminationem, etc. regenerationis lavacrum, sigillum, etc. Sigillum, inquit, quia conservatio est, ac dominationis significatio. Similiter Augustinus, qui variis in Iocis agit de charactere baptismali, saepius agit contra Donatistas, hunc ipsum quandoque appellat Sacramentum Baptismi, ut lib. 2. contra epistolam Parmeniani eum comparans characteri militiae, qui in desertore correcto non deletur, sed approbatur ; et subdit: An forte mimis hoerent Sacramenta christiana, quam corporalis hoec nota cum videamus nec apostatas carere Baptismo, quibus utique per poenitentiam redeuntibus, non restituitur, et ideo amitti non posse judicatur, etc.
Hae auctoritates Patrum obscuram et non certam faciunt probationem, quia appellationem sigilli et characteris tribuunt ipsi Sacramento in recto, non autem effectui ejus; et si quando effectui, ut ex Patribus supra citatis patet, magis exprimunt gratiam sanctificantem, quam effectum alium, de quo jam disputamus, illud certum est baptizatum obsignari in Baptism o et haec est veritas explicita ex Scriptura et Patribus. An autem haec obsignatio facta sit ipsum Sacramentum susceptum? an effectus gratiae sanctificantis, atque ipsius justitiae, an vero alia forma, de qua nunc loquimur: non ita explicite declarant Patres, et hoc sensu dicit Doctor Iocis supra citatis hanc probationem non esse quoad haec omnino certam, id est, expressam et convincentem.
Caeterum, Patres intendisse veritatem Catholicam, quae traditione conservabatur, non est dubium, et ita Scholastici eos intellexerunt, sicut et noster Doctor, qui asserit auctoritates plures eorum non esse expressas, aut concludentes ex forma verborum explicita, non autem implicita intentione et sententia. Ad cujus intellectionem et resolutionem advertendum est quod causa sumat denominationem ab effectu, et maxime in signo et signato id verificatur, quia signum pro signato supponit. Quando ergo Patres per appellationem Baptismi designant ejus effectum, ut quod sit illuminatio. gratia, signaculum, etc. locutio est causalis, et usus signi practici pro suo signato, quod non obscure designat Nazianzeuus loco praefato: Quemadmodum, inquit, Christus hujus dator, multis ac diversis nominibus appellatur, ita ipsum quoque donum varia nomina sortitur, sive id nobis ob miram quamdam rei loetitiam accidat, etc. sive quod multiplex hujus beneficii utilitas, multas quoque appellationes nobis peperit, etc. utilitas designat effectus Baptismi in anima, qua est medium ad salutem, a quibus multiplex appellatio sumi potest.
Accedit praeterea cum Donatistis non fuisse controversiam primariam de effetu Baptismi (illi enim non affirmabant Baptismum rite collatum posse iterari), sed de valore Baptismi, an scilicet extra sectam illorum, quam putabant solam esse Ecclesiam, celebrari valide possit, ut ab haereticis, vel etiam peccatoribus? Hinc Patres contra ipsos definierunt malitiam ministri non derogare Sacramento. et validum esse in ficto; sive autem utantur appellatione Sacramenti, quod est signatio visibilis, per quam quis fit membrum Ecclesiae visibilis, et annumeratur gregi, et per quam datur intelligi signatio invisibilis interna, et causatur ; sive etiam appellatione ipsius effectus interni utebantur, perinde ad intentum confutandae haeresis erat, quia neque Sacramentum ab effectu separabant, neque e contra, effectum a Sacramento, quia tum nulla fuit necessitas loquendi in sensu praeciso et exclusivo unius ab altero; sive ergo uno, sive altero modo loquantur, intendunt veritatem, de qua agimus in proposito. Unde Augustinus de Baptismo, lib. 6. c. 1. contra Cresconium lib. 1. cap 30. tract. 6. in Joannem epist. 50. et 23. contra Parmenianum loco citato, ubi contendit non solum Baptismum validum esse apud haereticos, qui ritum Evangelicum non destruunt, neque posse iterari, sed asserit baptizatum recipere characterem dominicum.
Ex his patet ad ea quae Doctor objicit, g Hoc etiam confirmatur, etc. ex auctoritate Augustini et Patrum, rationes etiam ibidem adductae ab ipso infra solvuntur, reliqua hujus quaestionis supra tractata sunt. Et quidem Gabriel Vasquez disput. 134. cap. 1. responsione ad 2. ingenue fatetur auctoritates, quibus antiquiores Scoto utebantur ad probationem characteris, esse nullius momenti, ut ipse Scotus, et alii posteriores aperte ostendunt, inquit ; sed melius dicto modo, quo ipse Scotus utitur, cum limitatione interpretandae sunt praeter illam Dionysii, nempe non esse ita expressas ut convincerent ; sicut neque illae etiam auctoritates, quas adducit ipse Vasquez, in hoc sunt expressae, quantum ad propositum, ut patet, supplendo auctoritatem Basilii ex verbis sequentibus, quibus vocat Baptismum characterem indeprehensibilem, et Gregorius,quem citat,vocat sigillum,et Augustinus characterem,ut supra notavimus.
Suarez etiam disput. 11. sect. 1. postquam citavit Patres: Quoniam vero, inquit, hoec omnia testimonia non videntur cogere, ideo Scotus dist. 6. quoest. 9. dicit facile exponi posse ipsum Sacramentum Baptismi, verbi gratia, esse characterem; et ideo concludit sola auctoritate Ecclesiae nos cogi ad ponendum characterem. Sed quamvis verum sit Ecclesiae auctoritatem habere proecipuas partes in hoc negotio, tamen ea supposita intelligimus mentem Sanctorum fuisse in eadem significatione de charactere loqui, et sine dubio multa ex dictis Sanctorum melius proedicto modo intelliguntur, etc. Quibus verbis optime attigit scopum Doctoris, et mentem a nobis expositam.
Responsione ad argumentum principale obiter dicit, quod potest dici, quod Circumcisio impresserit characterem, quia fuit janua legis Mosaicae, haec apud nostros frequens est, nec est improbabilis. Caeterum, puto oppositum verius dici; tum quia Patres Graeci non tribuunt Circumcisioni aliam obsignationem quam externam quam recipiebant, inquit Chrysostomus, more pecudum Judaei, et per hoc opponunt eam Baptismo, qui dat internam. Deinde non fuit congruum hunc characterem dari assimilativum Christo, donec ipse Christus subsisteret. Tertio denique, quia Circumcisio, ut ipse sustinet dist. 1. hujus quoest. 6. non dabat probabiliter gratiam adulto ; nulla ergo fuit necessitas characteris in ipsa, qui disponeret ad gratiam, quia non poterat suscipi ficte ; quod vero fuerit indelebilis, sufficiebat signatio externa cum Dei ordinatione. Quarto remedium legis naturae etiam non videtur impressisse talem characterem.
De hac re nihil constat, tenendo priorem, responderi potest ad illud ex Patribus, quoad differentiam obsignationis inductam inter Circumcisionem et Baptismum, magis ipsos intendere illam signationem, quae est per gratiam, quam probabant contra Judaeos, non datam fuisse in Circumcisione, eo modo quo supra in dicta quaestione diximus. Ad secundum: illa congruentia non urget affirmando characterem esse quid absolutum, quia ad alios effectus distinctionis et dispositionis permanentis ad gratiam dari posset. Ad tertium, transeat antecedens, et negatur consequentia. Ad quartum similitudine rationis, posset dici in remedio legis naturae datum fuisse characterem, quia alias foeminae non aequipararentur masculis in donis supernaturalibus, si per Circumcisionem daretur character, et non per ipsum. Res est obscura hinc inde, quamvis argumenta Soti contra priorem sententiam, ex inefficacia legis ad salutem, non multum urgent, ad quae supra responsum est, vide ipsum dist. 1. q. 4. art. i. in fine. Argumentum quod in initio ad oppositum adducit est fundamentum a ratione ; unde probetur veritas, ex eo quod Baptismus sit initerabilis, debere relinquere aliquem effectum permanentem, qui dicitur character, eoque potissimum urgent moderni haereticos a ratione.