REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Henrici, virtutes perficere hominem modo humano, dona modo superhumano, beatitudines modo inhumano. Explicantur isti modi, et fuse refutantur.
Dicitur quod sicut convenit vitiose delectari tripliciter, ita et virtuose delectabiliter agere tripliciter. Primo vitiose modo humano, quando homo quaerit delectationem modo naturali; superhumano quando quaerit superhumanutn modum, infra tamen naturae limites ; inhumano modo, quando quaerit contra naturam. De istis Philosophus 7. Ethic. cap. 4.
Similiter tripliciter convenit recte agere : Modo humano, ut sustinere cum debitis circumstantiis, sed cum tristitia, sicut sustinet moralis secundum Philosophum 3. Ethic. cap. 11. et sustinebit, scilicet, cum tristitia. Item de hoc Augustinus 13. de Trinit. 7. arguit contra Philosophos, qui dicunt esse beatos, quia habent quod volunt in fortuna, sustinet fortis, ne sit miserior. Modo superhumano, ut quando terribile sustinetur cum gaudio, quod patet, magnum est sustinere tristabile cum gaudio et delectatione magna ; patet in Martyribus. Inhumano modo quasi divino, quando non solum gaudet cum sustinet, sed desiderat ; unde Paulus Philip. 1. Volo dissolvi, et esse cum Christo Hoc probatur per Augustinum homil. 1. in Joan. super illud, 1. Cor. 1. Cum fiunt inter vos contentiones, nonne homines estis ? dicit ibi, et voluit ut essent dii secundum
illud: Dii estis, Psal. 81. ut respuant tristitiam et reputentur fatui ab hominibus. Iste modus ultimus est virtus heroica, quam virtutem conjectat Philosophus 7. Ethicor. cap. 1. opponi bestialitati. Virtutes faciunt primo modo recte agere ; secundo modo, beatitudines ; tertio modo, fructus sunt delectationes sequentes istos actus perfectos, ut degustatio quasi boni futuri, et miseria fit tolerabilior.
Contra hoc videtur dubium, quia charitas est bonum excellentissimum, secundum Augustinum 13. de Trinit 19. Et Apostolus ad Cor. 13. Si tradidero, etc. quod videtur esse modo inhumano velle ardere pro Deo : Charitatem autem non habeam, etc. Sequitur quod non excellentiori modo perficiant dona quam virtutes ; non ergo perficiunt virtutes modo humano.
Item, tunc in vita aeterna in actu alicujus beati oporteret ponere beatitudines ; sed nullus beatus esurit, nec patitur persecutionem ; igitur, etc.
Item, circa tot convenit recte agere modo superhumano et inhumano, circa quod convenit modo humano ; igitur quot sunt dona, tot virtutes, et praecise ad idem, et ad quod est virtus aliqua, ad idem est donum aliquod, et beatitudo, sed diverso modo ; hoc autem non est verum, quia plures sunt beatitudines quam virtutes.
Item, sunt verba metaphorica aliqua agere modo superhumano ; actio enim debet convenire objecto, et secundum hoc circumstantia requiritur in actione recta. Similiter etiam requiritur, et quod actio conveniat suo agenti, quia quilibet recte agens agit modo quo convenit sibi recte agere. Et hoc est homini agere modo humano, id est, modo quo convenit hominem agere, aliter non recte dicitur agere, si non agit modo quo convenit homini agere ; igitur omnis homo recte agens agit actione qua convenit hominem agere ; igitur omnis homo recte agens, agit actione conveniente homini, licet aliquis agat secundum excellentiorem modum ; igitur cum actus sint ejusdem rationis, quamvis unus habet excellentiam super alium, agere modo humano et superhumano, non est nisi agere perfecte et imperfecte ; igitur si donum Spiritus sancti datur, scilicet donum fortitudinis, vel evacuatur fortitudo, quam prius habuit, scilicet infusa in Baptismo, vel acquisita, vel quantum ad actus suos evadit imperfectior.
Item, si homo jejunaret semper, et daretur sibi donum fortitudinis, et non exercitaret se in talibus, non ageret nisi modo humano, imo citius terreretur, licet charitatem majorem haberet, quam exercitatus. Unde si donum fortitudinis esset distinctum a fortitudine virtute, tunc si Deus daret illud donum, sine virtute fortitudinis aggrederetur terribilia modo inhumano, et nihilominus oppositum videmus.
Dicitur quod aliter potest tripliciter convenire agere ; recte per virtutes: perfecte per dona ; expedite per beatitudines.
Contra, eadem virtute, qua recte ago, ago expedite. Similiter virtus est, qua perficitur habens, et opus ejus bonum est.