Augustinus de cons. Evang..
Cum memorasset Lucas eiectos de templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in bethaniam et regrediebatur in civitatem, et quod de ficulnea factum est, et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est. Atque his praetermissis, non quasi ex ordine dies prosequens, sicut marcus intulit, dicens et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et Scribae cum senioribus.
Quod dicit factum in una dierum, ea dies intelligitur in qua id gestum matthaeus et marcus retulerunt. Eusebius. Cum autem principes mirari deberent docentem caelestia dogmata, et cognoscere per dicta et facta hunc esse christum quem prophetae praecinerant, incumbentes subversioni populi, christum prohibebant; sequitur enim et aiunt dicentes ad illum: dic nobis, in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Cyrillus. Quasi dicat: secundum legem mosaicam solis exorcistis ex levitico sanguine data est auctoritas docendi, necnon sacrorum atriorum potestas: at tu ortus ex Iuda commissos nobis fasces usurpas.
Sed si novisses, o Pharisaee, Scripturas, recoleres quod hic est sacerdos, qui secundum ordinem melchisedech offert deo in se credentes per cultum qui legem transcendit. Quid igitur anxiaris, eiectis ab atriis sacris quae opportuna videbantur legalibus victimis, eo vocante ad veram iustificationem per fidem? beda. Vel quando dicunt in qua potestate haec facis? de dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Addentes quoque aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? manifestissime dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogat, ut suo silentio vel sententia condemnentur; sequitur enim respondens autem dixit ad illos: interrogabo et ego vos unum verbum; respondete mihi: baptismus ioannis de caelo erat, an ex hominibus? theophylactus. Ut enim ostenderet eos semper fuisse spiritui sancto rebelles, et nedum Isaiae, cuius non erat memoria, sed nuper viso ioanni credere noluerunt, ob hoc versa vice opponit eis hanc quaestionem, ostendens quod si tanto prophetae ioanni, qui apud eos maior videbatur, minime crediderunt, perhibenti testimonium eius, qualiter ei crederent respondenti qua auctoritate hoc faceret? eusebius.
Quaerit autem de ioanne baptista, non unde erat oriundus, sed unde legem suscepisset baptismatis. Cyrillus. Sed illi fugere veritatem non horruerunt. Deus enim misit ioannem sicut vocem clamantem: parate viam domino. Timuerunt autem dicere veritatem, ne diceretur eis: cur non credidistis? et cavent reprehendere praecursorem, non metu divino, sed populi; unde sequitur at illi cogitabant intra se dicentes: quia si dixerimus: de caelo, dicet: quare ergo ei non credidistis? beda.
Quasi dicat: quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit; et ab illo audistis in qua potestate haec faciam; sequitur enim si autem dixerimus: ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim ioannem prophetam esse. Viderunt ergo, quomodolibet respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis veritatis confessionem; unde sequitur et responderunt se nescire unde esset. Quia ergo nolunt fateri hoc quod sciunt, repulsi sunt ut eis dominus non diceret quod sciebat; unde sequitur et ait illis iesus: neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Ob duas enim causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui quaerit minus capax est ad intelligendum ea quae quaerit; aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.