Et anima. Hic ponitur effectus quoad spirituales.
Anima christi sunt illi in quibus requiescit spiritus sanctus, spirituales scilicet, qui dupliciter se habent ad deum. Primo quantum ad cor, quia vivunt illi, scilicet deo, vel christo, Gal. 2: vivo ego etc.. 2 Cor. 5: qui vivunt, jam non sibi ipsis vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Secundo quantum ad opus, et semen meum. Semen bonum sunt filii regni; quasi dicat: filii regni quos ego seminavi, servierunt soli deo: quia omnia opera quae fecerunt, ad ejus gloriam retulerunt.