DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g XXI. Malusgranata.
Malagranata vel punica, quod idem est secundum Isidorum : sed dicitur punica, quia ex Punica regione translatum est genus ejus. Malusgranata genere feminino, eo quod inter corticis rotunditatem, granorum contineat multitudinem, cujus flores Graece quilinas, Latine dicuntur caduci. Agrestium vero malorum flores dicuntur Graece balanstion, quorum alii albi, alii purpurei, alii similes rosei floribus mali punicae. Negant physici cibo malorum corpora nutriri. Sed sic opinantur eis utendum, ut medicari potius quam alere videantur.
Christus malus. Unde de eo dicit Maria vel sponsa, id est, Ecclesia, Cantic. II , 3 : Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Quia sicut malus omnia ligna silvarum visu, gustu, et odore praecellit, sic et Christus omnes sanctos. Flores hujus mali sancti sunt candidi castitate, purpurei compassione, rosei charitate. Vel, ut Maria dicatur malas, cujus flos Christus Dominus, qui fuit candidus nascendo, purpureus patiendo, roseus, id est, pulcherrimus resurgendo quando refloruit caro ejus. Ipsa etiam fuit candida virginitate, purpurea compassione, rosea intensissima charitate, quia rosa intensissimi ruboris est.
Item, Malus in. vere et aestate speciosa florum amoenitate, in autumno fructuosa pomorum ubertate, sed in hieme scabrosa frigoris asperitate. Similiter et Maria speciosa conversatione, fructifera Filii Dei portatione, sed rugosa et despicabilis in hieme passionis Dominicae, Fuit etiam inter arbores sublimes, id. est, inter caeteros sanctos exigua humilitate, inter lenes scabrosa paupertate, inter planos spinosa Filii compassione et multiplici pcenalitate.