In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et cum finierint testimonium suum, " id est, suam praedicationem in qua testimonium perhibebunt Christo, " bestia, " id est, Antichristus, qui sic dicitur propter irrationabilitatem, bonorum vastationem, et ferocitatem. Daniel. VII, 7 : Adspiciebam, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, etc.
" Quae ascendit. " Glossa, ad regnum. " De abysso., " id est, de Judaeis excaecatis : quia de tribu Dan nascetur. Genes. xlix, 17 : Fiat Dan coluber in via. Vel, " De abysso. " Glossa, per tenebrosos : quia per tales exaltabitur. Vel, " De abysso, " id est, de profunda et occulta cordis malitia in opus exibit. Primo enim bonus apparebit: unde hypocritae et tyranni ponent eum in regno.
" Faciei adversus eos bellum, " scilicet, corporale et spirituale, et, sicut dicit Haymo, exhibebit tormentorum cuncta genera, quae in praecedentibus martyribus sunt adimpleta, conabitur doctrinis superare, exhibebit dona, promittet dulcia, adhibebit falsa miracula : unde faciet bellum comminando, blandiendo, disputando, promittendo, miracula faciendo.
" Et vincet illos, " non verbis superando, sed interficiendo. Vel, " vincet illos, " secundum opinionem vulgi.
" Et occidet illos. " Glossa, corporaliter.
" Et corpora eorum jacebunt in plateis, "
Scilicet sine honore sepulturae, ut qui viderint eos, timeant illos imitari, " civitatis magnae, " id est, Jerusalem, quae dicitur magna, vel propter multitudinem aedificiorum, vel propter multitudinem peccatorum. Jerem. VI, 6 : Haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.
" Magnae. " Glossa: Olim in virtutibus modo in malitia. Et dicit: " In plateis, " quia in plateis interficientur : vel quia de una platea transferentur in aliam, ut homines videntes illos timeant imitari.
" Quae spiritualiter vocatur Sodoma, " quia muta a laude Dei. Vel, propter abominationes quae fient ibi, propter quas Sodomae comparatur. Isa. I, 10 : Audite verbum Domini, principes Sodomorum, etc.
" Et aegyptus, " id est, tenebrosa, et sine cognitione Dei. Sapient. XVII, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati.
" Ubi et Dominus eorum, " id est, Christus, qui Dominus dicitur et jure creationis, et redemptionis, eorum, scilicet Henoch et Eliae, " crucifixus est, " in se corporaliter. Joan. XIX, 20 : Prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Vel, in suis membris spiritualiter. Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
" Et videbunt de tribubus, et populis, etc. "
" Et videbunt, " scilicet, quidam oculis, quidam fama, " de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus, " id est, multi de istis, " corpora eorum per tres dies et dimidium, " scilicet, jacere super terram : quod fiet, ut magis terreantur homines ne eis acquiescant.
Sed quare permittit Dominus, ut tam crudeliter et inhumane tractentur? Responsio. Ut major sit eorum gloria, et ut evidentior eorum resurrectio fiat: quia si sepulti essent, non esset ita clarum de eorum resurrectione.
" Et corpora eorum non sinent poni in monumentis. " Glossa, ne eorum memoria habeatur, vel alii magis terreantur.
Nota : Corpora eorum plus jacebunt super terram, quam Christus in sepulcro : ut sic ostendatur quod mors non tantam habuit potestatem super Christum, quantam in ipsis.
" Et inhabitates terram gaudebunt super illos, "
Scilicet gaudio interiori, " et jucundabuntur, " laetitia exteriori. Glossa : " Justorum afflictio, impiorum est epulatio. "
" Et munera mittent invicem. " Ad litteram in signum gaudii : putabunt enim se bonos, illis occisis qui vitae eorum contradicebant.
" Quoniam hi duo Prophetae, " scilicet, Henoch et Elias, " cruciaverunt eos, " scilicet, malos, damnationem eorum praedicando, et ita erunt eis odiosi: vel malitiae eorum contradicendo. Sapient. II, 15: Gravis est nobis etiam ad videndum. Vel, audacter corripiendo. Proverb. xv, 12 : Non amat pestilens eum qui se corripit." Qui habitabant super terram, " id est, terrena amantes quae illi contemnebant.
" Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. "
Hic est quarta pars, in qua agitur de resurrectione et gloria eorum.
Et primo, de resurrectione. Secundo, de gloria, ibi, v. 12 : " Et audierunt vocem. "
In prima, tangitur primo resurrectionis tempus. Secundo, resurrectio, ibi, " Spiritus vitae a Deo. " Tertio, ejus manifestatio, ibi, a Et steterunt. " Quarto, videntibus timoris incussio, ibi, " Et timor magnus. "