IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit fuse et per variam et selectam doctrinam, explicando insignia axiomata, argumenta primae quaestionis ; et quia noto in margine singula, et clare ponuntur, non opus est scholio.
Ad argumenta (p) primae quaestionis. Ad primum dicitur, quod licet non sit summe gratificabile, quia tamen unitur personae Verbi, ex hac unione ampliatur ejus capacitas, ut possit recipere summam gratiam, quam non posset recipere, si non esset assumpta.
Contra hoc (q), quia circa istam naturam nihil ponitur absolutum novum per istam unionem, quia ipsam uniri Verbo non dicit nisi specialem dependentiam ejus ad Verbum ; sicut ergo manet natura quantum ad omnia absoluta, ita et eamdem ,habens capacitatem.
Praeterea, (r) si Angelus fuisset assumptus, habuisset ex vi assumptionis majorem capacitatem, quam nunc habet, per te, et ita tantum aucta fuisset ultra capacitatem naturalem ejus natura per assumptionem, quantum modo natura assumpta aucta est per unionem ex parte animae ultra suam capacitatem naturalem, vel plus, et ita natura posset capere plus de gratia quam modo anima Christi. Potest dici (s) breviter quod quodcumque gratificabile capax est in potentia obedientiali quantaecumque gratiae, quia respectu hujus accidentis per accidens, et tamen convenientis, non habet unde determinetur ad certum gradum ; neque istud inducitur per aliquam alterationem passi, vel ab agente naturali, sed tantum secundum quod absolute subjectum est capax, et Deus potest imprimere.
Illa ergo propositio (t) quod proportio est perfectionis et perfectibilis, si intelligatur secundum proportionem praecisam, scilicet quod perfectius perfectibile capax est majoris perfectionis, falsa est, imo totum perfectibile in communi respicit totam perfectionem in communi, et quodlibet quamlibet. Habet tamen ista propositio probabilitatem de subjectis et accidentibus naturalibus, quae causantur ex eis, quia secundum perfectionem causae activae totalis, est perfectio effectus ; nullam tamen probabilitatem habet de formis substantialibus et materia, quia aliquando recipitur forma perfectior in perfectibili imperfectiori, quia dat simpliciter perfectionem majorem et priorem. Sed non oportet hic instare de materia et forma substantiali, quia hic est sermo de subjecto et accidente ; sed tantum hic instandum est, quod propter accidentalitatem talis accidentis, nullam rationem habet terminandi ad talem gradum.
Ad secundum dico (u), quod aut intelligitur, quod ultra istam gratiam finitam supremam, possit fieri aliquis alius gradus alicujus gratiae major ; aut aliquis gradus in natura perfectionis supernaturalis major, licet sit ultra speciem gratiae ; aut absolute non in natura perfectionis supernaturalis major, sed absolute aliquis gradus superior. Si primo modo, dico quod non potest, imo includit contradictionem, quia gratia ista est in termino. Et cum dicitur, si intelligatur gradus finitus sibi addi, non erit infinita ; dico quod erit incompossibilitas, quia aliquod finitum intelligibile potest repugnare alii finito intelligibili; sicut si intelligatur album addi nigro in aliqua perfectione, hic utrumque componens est finitum ; et tamen nihil tale est factibile, quia ipsa quae intelliguntur componi secundum intellectum includentem contradictoria, sunt incompossibilia. Unde in talibus non valet, possum hoc intelligere, ergo hoc potest fieri, quia non est infinitas ; hoc enim non est intelligibile, nisi secundum quod intellectus est in se falsus, et hoc includit contradictionem ; et licet sic (intellectum non sit infinitum, tamen habet aliquam incompossibilitatem et repugnantiam in se.
Si secundo modo intelligatur, tunc ponendo gratiam esse summam perfectionem, diceretur eodem modo, quod intelligendo aliquem gradum superiorem gratia summa in genere perfectionis supernaturalis, est tunc intelligere contradictoria, sicut aliquem colorem esse super summum album. Si tamen charitas vel gratia non sit summa perfectio supernaturalis, sed fruitio, potest concedi quod ultra summum gradum charitatis, potest fieri gradus superior ultra illam speciem, sicut gradus fruendi.
Si tertio modo intelligatur, potest dici quod supra totum genus qualitatum nobilissimarum, quales sunt istae perfectiones supernaturales, potest poni quod est infimum generis superioris, puta infima substantia, quia totum genusSu bstantiae sexcedit totum genus Qualitatis ; nec est inconveniens, quod minima substantia in perfectione naturali, excedat accidens quodcumque, licet aliquod accidens, ut in perfectione supernaturali, hoc est, in conjungendo objecto supernaturali, excedat substantiam ; tale enim accidens non dicitur ex se perfectum, sed ex hoc quod conjungit immediate cum objecto perfecto. Duobus modis ultimis aliquid esse superius summa gratia, non est ad propositum.
Ad tertium dico, (v) quod quocumque illorum modorum considerando gratiam, Christus habet gratiam in termino, ita quod non potest habere majorem, et possunt etiam ex illa ratione fieri tres rationes ad propositum nostrum. Prima, quia charitas est quaedam participatio Dei, ideo necesse est, quod secundum aliquem gradum determinatum capiat partem infinitae perfectionis, ita quod necessario includat determinatum gradum respectu charitatis infinitae, sicut est determinata participatio, alioquin posset concludi, quod calor et quaecumque talis forma posset esse infinita, quia quaelibet forma est participatio infiniti.
Similiter secundo ex parte efficientis, quia efficit de nihilo naturam limitatam. Similiter tertio ex parte capacitatis, quia etsi capacitas sit respectu cujuscumque gradus in forma, non tamen capacitas alicujus finiti est ad formam infinitam. Et cum dicitur, quod auget capacitatem, hoc patet esse falsum, quia quando duae causae concurrunt ad constituendum tertium, posterior non dat priori aliquid pertinens ad propriam causalitatem ejus ; sed materia est aliquo modo prior forma, saltem origine, ad constituendum compositum ; ergo forma non dat materiae aliquid pertinens ad propriam causalitatem ipsius materiae, et ita nec aliquam potentialitatem, vel capacitatem (quae est sua potentialitas) auget sibi.
Quod si dicas, quod charitas secundum unum gradum auget capacitatem non ad se, sed ad alium gradum, contra, charitas in quocumque est forma ejusdem rationis ; ergo capacitas ejus in quocumque est ejusdem rationis ; ergo non potest capacitas aliqua augeri per aliquam charitatem receptam, sed tota praesupponitur naturaliter. Ideo dico, quod in natura rei est summa capacitas vel minima ante omnem formam receptam ; nec illa augetur vel minuitur, quamcumque formam recipiat, quia posse habere gratiam secundum Augustinum lib. de prae-dest. Sanctor. c. 5. inest homini a natura, ita quod ista potentialitas fundatur in natura animae, ut est talis essentia, ita quod nihil eam mutat.
Ad ultimum patet quod concludit de superlativo, ut exponitur positive.