REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thomae virtutes disponere voluntatem, ut est mobilis a ratione recta, dona, ut mobilis est a Spiritu sancto. Rejicitur, quia eo ipso quod Deus dedit virtutem voluntati assistit ut moveatur ad actus sibi convenientes, sive a sua ratione, sive a Spiritu sancto moveatur.
Aliter dicitur, quia cum Spiritus sanctus non movet in bonum justum immediate, quin oportet eum cooperari, oportet disponere voluntatem, ut mobilis a ratione sit recta, quod fit per virtutem, et ut mobilis sit a Spiritu sancto, quod fit per dona.
Contra, tunc non est ibi distinctio beatitudinum a virtutibus et donis.
Ittem, ex quo dedit Deus habitum, assistit ad actus convenientes illi formae, sicut caeco nato ad videndum, qui habet potentiam qua potest moveri, nec propter miraculum ipsemet Deus minus movet, nec minus assistit illuminato, ut possit movere illam potentiam ; igitur per idem est aliquod mobile proportionatum moventi secundo, et primo potentia movet seipsam, non tantum Deus, et ideo non video distinctionem istorum habituum.