Annunciabitur. Hic exponit quando fiet: quia non in tempore suo, sed in futuris temporibus: et ponit tria. Primo praenunciat fidei praedicationem.
Secundo a quibus debeat praedicari. Tertio quibus praedicetur. Quantum ad primum dicit, annunciabitur domino generatio ventura: et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo cum Hieronymo; quasi dicat, generatio ventura annunciabitur, idest evangelizabitur.
Et ad hoc, ut convertantur ad dominum, sive etiam annunciabitur passive; quasi dicat, per praedicationem apostolorum illa generatio adducetur ad dominum: Matth. 11: pauperes evangelizantur.
Vel sic. Bonum generationis annunciabitur per Angelos ipsi deo; non quod ignoret sive indigeat, sed ut ordo servetur, ut dicit dionysius, et ut dicitur Tob. 12: ego sum Raphael Angelus unus ex septem qui astamus ante dominum. Et annunciabunt caeli, idest caelestes apostoli: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est: justitiam ejus, non humanam, sed dei, quam repellunt Judaei: Rom. 10: ignorantes dei justitiam, et suam quaerentes instituere justitiam etc.. Quibus annunciabitur: populo qui nascetur, spirituali generatione: joan. 3: nisi quis renatus fuerit etc.. Hic autem populus non renascitur operatione humana, sed divina: joan. 1: non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt.
Et ideo dicit, quem fecit dominus: Psal. 99: dominus fecit nos etc..