CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De justitia commutativa.
Reliqua autem species justitiae quae etiam una est et particularis, est quae considerat justum quod est directivum ejus quod fit in commutationibus et contractibus, sive sint voluntarii, sive involuntarii, in quibus homo unus debitor alterius efficitur ex Ipsa natura negotii. Hoc autem justum ailam habet speciem a priori justo quod est distributivum. Distributivum quidem est justum, sicut in praecedentibus habitum est, eorum quae semper sunt communium, et ab ipsa communitate vel rectore civitatis distribuenda pro dignitate meriti quod aliquis contulit reipublicae : et accipitur secundum proportionalitatem geometricam, de qua prius dictum est : quod ex hoc patet, quia quamvis a multis rebus distributio illa fiat, quae vel sunt demonstrationes, vel laudes, vel tituli, vel fornices, vel imagines statuarum principaliter a pecuniis communibus, hoc est, ad communitatem pertinentibus fit : quia etiam.- si in aliis fit, tamen fit secundum quod condignitate numismatis vel pecuniae mensuratur. Sicut, verbi gratia, si titulus determinatur esse reddendus, ad aestimationem fit vel centum vel mille marcarum, vel plus, vel minus : et similiter in aliis est proportione tantum servata quam habent obsequia quae illata sunt urbanitati secundum plus et minus, pensata dignitate conferentis et magnitudine obsequii quod contulit, et utilitate quam inde respublica consecuta est. Et injustum quod illi justo est oppositum, est praeter proportionale, proportione geometrica carens, sicut in antehabitis expositum est. Justum autem quod est in commutationibus, est quidem etiam aequale quid, et injustum sibi oppositum inaequale quid : sed non aequale, vel inaequale secundum proportionalitatem quae dicta est, sed est aequale vel inaequale secundum arithmeticam proportionem quae in pari quantitate, sed in dispari qualitate est. Si enim dicam quique sex, septem sex, dupliciter medium est, scilicet per summam aggregationis et comparationem. Per summam quidem aggregationis : quia si duo extrema, scilicet quinque et septem, in unam summam redigam, duodecim offero cujus summae medium est sex. Per comparationem autem : quia si sex comparem ad quinque, medium est excedens. Si autem comparem ad septem, excessum est in tanto quantum excedit. Extremorum ergo est unum excedens tantum, aliud autem extremum excessum tantum. Medium autem excedens et excessum aequaliter participando cum. utroque extremorum. Excessum autem secundum quod excessum, non est determinatum vel finitum. Similiter autem et excedens secundum quod excedens est. Ab eo autem quod non est determinatum vel finitum, judicium haberi non potest, nec potest principium esse alicujus judicii. Medium autem cum in tanto excedit, in quanto exceditur, finitum est et determinatum. Ab eo ergo accipitur judicium extremorum si ad
aequalitatem, redigi debeant : quod medium justum est ad valorem rei proportionatum ratione judicis, et est si dicamus quod lectus valens quinque, venditus est, emens autem non nisi tres solvit, vendens autem in duobus damnificatus est: et hinc surgunt contentiones, et ad judicem sicut ad medii et justi dictatorem recurritur, qui aestimato valore lecti duo jubet reddi ei qui vendidit: et cum prius tria habuit, jam quinque habet. Vendens ergo quinque habens in pretio, emens autem quinque in lecti valore, judex quinque in aestimatione rationis : erunt ergo ter quinque, et si lectus cum pretio conjungatur, erunt decem, cujus medium est quinque, quod est in judicis aestimatione aestimantis in quanto excessit unus, et in quanto excessus est alter. In talibus enim computationibus nullam differentiam facit personae vendentis vel ementis dignitas: sive enim studiosus, sive pravus sit, qui alium debito pretio privavit, non aestimat judex, et si imperator sit, vel sacerdos, vel rusticus, non. advertit, sed unum sicut alium ad valorem rei reddere jubet.
Et similiter est in commutatione involuntaria occulta. Verbi gratia, si aliquis moechatus est, non aestimat judex, sive ille pravus, sive studiosus,vel alterius dignitatis sit. Lex enim informat animam judicis : et ideo ad differentias personarum non respicit : sed potius illis utens aequivalentem in hoc, ad nocumenti et injuriae respicit differentiam, et reddi vel emendari jubet ad aestimationem quantitatis injuriae illatae. Verbi gratia, si unus quidem injustum facit, alius autem injustum patitur : puta ut si unus quidem laesit, alter autem laesus est. Propter quod judex qui per aestimationem Talionis et legis medius est, tentat aequare injustum quod inaequale est, et injustum faciente, et injustum patiente : tentat autem ad quantitatem injuriae. Similiter autem est cum unus quidem vulneretur, alter percutiat vulnerando : vel cum unus quidem occidat, alter autem moriatur occisus :
lege enim talionis utitur in. talibus, ut scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, vitam pro vita solvat. In his enim per inaequalia divisa est actio et passio. Agens enim in talibus de hoc quod desideravit ut sibi bonum, plus intulit: patiens autem de malo quod non desideravit, plus habuit: et sic agens plus in lucro, patiens autem magis in damno habuit : actio vero et passio per inaequalia divisa sunt. Judex autem hoc aequare tentat, et plus in lucro aequare tentat ad id quod est plus in damno, agentem faciens sustinere damnum quod voluit, patientem autem adipisci faciens lucrum in bono quod perdidit, et aufert a lucro et addit ad damnum. Lucrum enim et damnum vocantur ea quae in commutationibus sunt: quia simpliciter et universaliter loquendo in commutationibus excedentis sive agentis, et patientis sive excessi injuriam nominare non possumus nisi nomine lucri et damni. Agens enim plus habet de eo quod vult, et patiens minus : e contra patiens plus de eo quod non vult, et agens minus : et sic agens plus habet in bono, et minus in malo : patiens autem plus in malo, et minus in bono : et hoc nomine lucri et nomine damni convenientius designatur. Quamvis aliquibus Stoicorum lucri nomen non. videatur esse proprium : puta, quod percutiens pius habeat in lucro, patiens autem sive percussus plus in damno. Sed tamen quamvis Stoici contradicant quando mensurata est passio patientis ad valorem numismatis, quaeritur enim pro quanto tantam voluisset sustinuisse injuriam : tunc necesse est quod hoc quidem vocetur damnum quod est ex parte sustinentis, hoc autem lucrum quod est ex parte agentis.
Quare quidem in lucro et minoris in damno directivum est medium quod est
aequale positum in judicis aestimatione :
lucrum enim et damnum hoc quidem plus, hoc autem minus contrarie se ha-
bent, per actionem scilicet et passionem : faciens enim injuriam plus habet in lucro, et minus in damno : patiens autem plus in damno, et minus in lucro. Ad lucri enim refertur rationem, boni quidem habere plus, mali autem minus : et per contrarium ad damni rationem refertur, mali quidem habere plus, boni autem minus. Quorum extremorum medium est quod in judicis aestimantis est ratione, ad. quan titatem illatae injuriae ut videat quantum excessit super aequale qui injuriam fecit, et quantum distat sub aequali qui injuriam passus est, et tantum emendae fieri faciet injuriam passo ab injuriam faciente. Hoc autem aequale dicimus esse justum. Justum ergo quod est directivum in commutationibus, medium est damni et lucri. Judex autem hic aequans ad tria habet respicere, sicut dicit Tullius, scilicet ad par, pactum, et judicatum. Par autem est, quod ad rei paritatem redditur. Pactum vero quod convenit inter quos est communicatio. Judicatum autem quod ad legis vel principis redditur decretum.
.Est autem dubium de commutationibus involuntariis, utrum neutrum sit quod dictum est. Si enim rusticus percutiat principem vel imperatorem, crimine laesae majestatis reus est, et ad quantitatem injuriae emendare non jubetur, sed multo amplius : et sic videtur quod in tali commutatione differentia personarum attenditur, quod ante negatum est. Idem autem est si moechetur cum uxore principis, vel si sacra spoliet: et in multis aliis multam videntur inferre in talibus differentiam differentiae personarum. Sed ad hoc dicunt Michael Ephesius et Eustratius, quod aequalitas attendenda est secundum aequalitatem personarum in eadem differentia dignitatis constitutarum, sicut quod jubet judex emendari uni principi sicut alii principi, et uni studioso sicut alii, et uni pravo sicut alii. Quod nullo modo stare potest. In praecedentibus enim habitum est quod dignitas inter agentem et patientem non facit differentiam. Secundum hoc autem quod dicunt, magna differentia est ex dignitate agentis et patientis, quamvis inter patientem et patientem non sit differentia. Propter quod dicendum est, quod laesio personae solemnis non infert damnum boni privati tantum, sed etiam boni publici, et secundum qualitatem illati damni in jure praecipitur emendari. Nec considerat judex in hoc dignitatem personae, sed quod est in persona, scilicet laesionem boni quod laeditur in persona : propter quod forte moritur qui etiam tantum intendendo laedere movet principem: quia bonum publicum in principe laesum etiam vita hominis ad condignum non redimitur : unde in tali redditione non consideratur dignitas prout in persona est, sed potius laesio boni quod causatur a dignitate. Patet igitur quod firma et rata sunt quae praedeterminata sunt.