In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo: " Et post dies tres et dimidium "id est, post tres annos et dimidium post mortem Antichristi: et sic sumitur dies pro anno : et sic intelligunt illud de generali resurrectione : sed probabilius videtur, quod quarto die resurgunt a sua interfectione, sicut alii exponunt.
" Spiritus vitae, " id est, anima corpus vivificans, " a Deo, " scilicet missus, vel virtute divina, " intravit in eos, " Haymo : " Non alienus spiritus ingredie- tur in eos : sed unusquisque homo animam suam recipiet. "
" Et steterunt super pedes suos, "
Id est, stabunt immortales, et impassibiles, ut dicit Glossa. " Et timor magnus, " scilicet, ex perspecta eorum resurrectione, vel infernalis paenae, " cecidit super eos, " id est, cadet sicut pondus opprimens, " qui viderunt eos, " id est, videbunt tam gloriose resurrexisse.
Hic quaeritur, Quomodo videbunt oculis non glorificatis corpora glorificata? Responsio Gregorii in homilia Paschali: " Corpus glorificatum palpabile est per veritatem naturae, subtile vero per effectum spiritualis potentiae. " Unde possunt uti palpabilitate vel subtilitate ad voluntatem spiritus. Tamen quidam dicunt, quod hoc est per miraculum.
" Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia, et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.
Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito.
Hic agitur de gloria eorum.
Et primo, notatur vocatio eorum ad susceptionem coronae. Secundo, susceptio, ibi, " Et ascenderunt. " Tertio, ex visione reproborum afflictio, ibi, " Et viderunt illos. "