Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ultimo. Hic Doctor inducit rationem alterius Doctoris, qua nititur probare primum esse infinitum. Et ratio stat in hoc, scilicet quia Deus non est causa intrinseca formalis, nec, est compositum ex materia, nec est in materia ; ergo est infinitum. Patet consequentia, quia si esset in materia terminaretur ad ipsam, et finiretur per ipsam, id est, quod includit materiam includit limitationem ; ergo per locum ab oppositis quod non includit materiam, nec est natum esse in materia, erit illimilatum et infinitum intensive : Deus est hujusmodi. Dicit quod haec ratio non concludit, et patet instantia de Angelo, qui secundum D. Thomam est simpliciter immaterialis, et tamen non est infinitus. Nec Thomas potest dicere, quod licet Angelus sit immaterialis, tamen est finitus in entitate, quia essentia Angeli finitur per ejus esse existentiae. Contra hoc arguit Doctor, quia esse existentiae secundum eum, est realiter distinctum ab essentia, et est posterius ipsa essentia, et accidens essentiae; ergo essentia Angeli in illo priori, cum sit simpliciter immaterialis, esset infinita formaliter, et per consequens non erit finibilis per aliquid posterius. Quod enim formaliter est tale, per nullum posterius potest fieri non tale ; dicit ergo quod quaelibet entitas habet intrinsecum sibi gradum suae perfectionis, in quo est finitum si est finitum, vel infinitum si est infinitum, et tale per nullum sibi posterius variatur. Et quod dicit infra de fallacia consequentis : Corpus finitur ad corpus: ergo quod non est ad corpus est infinitum, dicitur quod est fallacia consequentis, ut patet tertio Phys. lext. c. 31. et inde, non enim sequitur : Omne corpus terminatum ad corpus est finitum ; ergo corpus quod non terminatur ad corpus erit infinitum, non sequitur, et patet instantia, quia primum caelum non terminatur ad corpus secundum superficiem convexam, et tamen non est infinitum, et est simile ac si argueretur : Omne animal est substantia ; ergo quod non est animal non est substantia ; lignum non est animal, ergo non erit substantia.