IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(p) Ad argumenta. Doctor arguit primo probando quod Christo non potuit conferri summa gratia, quia anima Christi non potest esse summum gratificabile ; ergo nec summam gratiam potest recipere. Antecedens patet, quia gratificabile dicitur quod est capax gratiae, et ideo sola natura intellectualis creata, cum sit capax gratiae, est gratificabilis, esse ergo gratificabile est esse capacem gratiae ; sed perfectior natura intellectualis est magis capax gratiae quam anima Christi, patet, quia talis capacitas sequitur entitatem, et per consequens sola natura suprema creata est summe capax gratiae, ac per consequens summe gratificabilis. Sed anima Christi est inferior natura Angelica quoad entitatem, et per consequens quoad capacitatem gratiae, et sic non est capax summae gratiae ; ergo nec sibi potuit conferri summa gratia.
Hic dicitur. Hic recitat unam opinionem Goffredi quodlib. 19. q. 12. qui dicit quod animae Christi dabatur quidam habitus supernaturalis, per quem augebatur capacitas illius, ut sic per illum habitum possit recipere majorem gratiam.
Contra hanc responsionem instat Doctor, quia natura excellentior fuit capax ejusdem rationis, vel habitus vel alterius perfectioris, et per istum esset capax majoris gratiae, et ita natura excellentior, ut absolute considerata, est capax majoris gratiae, quam natura inferior absolute considerata ; et similiter natura excellentior habens similem habitum, est magis capax natura inferiori habenti similem habitum, et sic semper natura excellentior est magis gratificabilis.
Doctor respondendo ad rationem, praemittit responsionem cujusdam opinionis, quam improbat, et post respondet secundum propriam intentionem.
Respondetur ergo primo a Goffredo ubi supra, quod licet anima Christi in se absolute considerata non sit capax summae gratiae, tamen ut unita Verbo est capax summae gratiae, ita quod capacitas ad summam gratiam inest illi animae ratione unionis personalis.
(q) Contra hoc. Contra hanc responsionem instat Doctor, primo, quia talis unio non dicit aliquam entitatem absolutam in anima, propter quam sit capacior, sed tantum dicit specialem dependentiam ad Verbum, quia animam uniri Verbo nihil aliud est, nisi illam dependere ad Verbum in ratione sustentati ad Verbum ut sustentificans, et sic talis unio ex parte animae est tantum relatio realis, et ex parte Verbi, vel nulla est relatio, vel si qua est, est tantum relatio rationis, quae omnia prolixe exposita sunt supra dist. 1. quaest. 1 . Si ergo anima fieret capacior majoris gratiae, hoc non esset, nisi propter aliquam qualitatem absolutam in ista, quae esset dispositio ad majorem gratiam. .
(r) Praeterea. Secundo quia ex responsione sequitur quod Deus possetcausare majorem gratiam summa gratia, quod est impossibile. Quod sequatur, patet, quia suprema natura intellectualis creata est capax summae gratiae, ergo si talis natura fuisset unita Verbo esset capax majoris gratiae quam prius, quia per te, unio personalis dicit majorem capacitatem, sed tantam gratiam potest creare, quantae natura est capax, et sic posset creare majorem gratiam summa, quod non est intelligibile,
(s) Potest dici. Dicitergo Doctor secundum propriam intentionem, quod esst gratificabile capax gratiae est in potentia
obedientiali quantaecumque gratiae, etc. Et adverte, quod quando subjectum receptivum determinat sibi aliquod accidens secundum aliquem gradum, non potest ultra illum gradum recipere ulteriorem gradum accidentis. Quamvis enim aqua sit receptiva caloris, non potest recipere calorem quantumcumque intensum, sed praecise in tanto gradu, et hoc est, quia aqua determinat sibi necessario aliquem gradum frigiditatis, qui non potest stare cum quocumque gradu caloris, ut supra exposui. Similiter quando inducitur aliquod accidens secundum alterationem passi, non sequitur quod subjectum alterabile possit recipere accidens secundum quemcumque gradum ; patet, quia subjectum per alterationem magis dispositum, puta ad calorem, potest recipere intensiorem calorem. Similiter non sequitur, quando inducitur ab agente naturali, quia agens naturale non respicit passum receptivum absolute, sed illud respicit, ut magis vel minus dispositum, ita quod calidum habens passum praesens magis dispositum, natum est inducere intensiorem calorem. In proposito autem, Deus respicit receptivum gratiae absolute, ita quod anima absolute considerata est ita capax gratiae, sicut et Angelus absolute consideratus, sicut etiam quantitas, quae est in aqua absolute considerata, est capax tanti caloris, quanti est superficies ignis absolute considerati: sed superficies aquae, ut consideratur in substantia aquae, quae necessario determinat sibi aliquem gradum frigiditatis, ut sic considerata, non est capax tanti caloris ; quia ergo anima non determinat sibi gratiam praecise in tanto gradu, quia nec sibi determinat aliquem gradum accidentis, cui repugnat gratia in tanto gradu, sicut aqua determinat sibi aliquem gradum frigiditatis, cui repugnat calor in tanto gradu, sequitur quod ista anima sic absolute considerata, poterit recipere tantam gratiam, quantam suprema natura creata intellectualis.
(t) Illa ergo propositio, ista scilicet quod proportio est perfectionis, et perfectibilis, etc.
Nota tamen, quod perfectius perfectibile potest dupliciter considerari. Uno modo, quod dicatur perfectius perfectibile, quia natum recipere majorem perfectionem, et minus perfectum perfectibile minorem ; et hoc modo propositio est vera, scilicet quod perfectiori perfectibili correspondet major perfectio. Alio modo dicitur perfectius perfectibile illud, quod habet perfectiorem entitatem in se, quae nata est recipere aliquam perfectionem ; et hoc secundo modo potest adhuc dupliciter considerari. Uno modo, ut natura perfectior in se, et natura imperfectior in se comparantur ad perfectionem natam recipi in utraque natura, ut sic, perfectior natura absolute considerata non est nata recipere majorem perfectionem, quam imperfectior natura, et hoc modo intelligit hic Doctor. Alio modo, ut perfectior natura comparatur ad perfectionem, quae non est nata recipi in natura imperfectiori. Et hoc modo perfectius perfectibile est simpliciter receptivum majoris perfectionis: patet, quia natura intellectualis est receptiva habitus spiritualis et mere supernaturalis, nec talis perfectio, nec similis potest recipi in natura lapidis. Sequitur : habet tamen ista propositio
probabilitatem de subjectis, et accidentibus naturalibus, quae causantur ex eis quia secundum perfectionem causae activae totalis est perfectio effectus; et ideo ignis perfectior habet intensiorem calorem, quam ignis imperfectior, quia ignis est totalis causa sui caloris, quem sibi determinat, ut clare patebit in 4. dist. 12. quod ergo ignis perfectior sit receptivus perfectioris caloris, hoc non est praecise ut ignis est receptivus quia ignis imperfectior consideratus ut receptivus caloris, quantum est ex parte receptivi, est receptivus, ita perfecti caloris, sicut et ignis perfectiori sed ideo ignis perfectior est receptivus perfectioris caloris, pro quanto consideratur, ut totalis causa caloris quem recipit. Sequitur : nullam tamen probabilitatem habet de formis substantialibus, etc. Et loquitur hic Doctor non de materia prima, quia una non est perfectior alia, cum omnes materiae primae sint ejusdem rationis, ut patet a Doctore in 2. dist. 14. sed loquitur de materia secunda perfectibili ulteriori forma substantiali ; tenendo tamen pluralitatem formarum in composito, ut tenet Doctor in 4. dist. 12. Modo patet, quomodo forma perfectior poterit esse in imperfectiori materia, nam materia secunda, puta terrae, est imperfectior materia secunda ignis, et tamen forma substantialis ignis poterit esse in materia terrae, corrumpendo formam substantialem terrae.
Secundo principaliter arguit, probando quod non potuit recipere summam gratiam, quia gratia recepta in anima Christi, quia actu creata, est finita: ergo potuit addi alius gradus gratiae, et sic possit esse major gratia. Si ergo aliquid perfectius gratia collata animae Christi potuit fieri, illud esset ejusdem rationis cum gratia ; patet, quia gratia est suprema in perfectionibus supernaturalibus.
(u) Ad secundum dico. Respondet Doctor quod si intelligatur quod si possit creari alius gradus gratiae, et addi illi gratiae animae Christi, supposito quod illa sit summe creabilis, dicit quod est impossibile, quia talis gradus simpliciter sibi repugnat et licet sit finita, est tamen in termino, sic quod repugnat majorem esse, sicut etiam non sequitur, album est finitum et nigrum est finitum ; ergo albo potest addi nigrum. Non sequitur, quia nigrum repugnat albo, quia ista, quae intelliguntur componi secundum intellectum includentem contradictoria, sunt incompossibilia ; unde in talibus non valet, possum hoc intelligere, supple aliquem gradum gratiae posse addi gratiae in termino, ergo sic potest fieri, quia non est infinitas, scilicet quia nec gratia in termino est infinita, nec gradus addendus est infinitus, non sequitur, quia hoc non est intelligibile, nisi tantum intellectu in se falso ; et licet sic intellectum non sit infinitum, puta, cum intelligo gratiam in termino posse componi cum ulteriori gradu, vel cum intelligo album posse componi cum nigro; licet enim tale intellectum non sit infinitum, habet tamen incompossibilitatem et repugnantiam in se, ideo non sequitur quod sic posset fieri. Potest etiam intelligi, an inter dona spiritualia possit simpliciter fieri aliquis gradus major gratia, qui sit alterius rationis a gratia.
Dicit Doctor, quod si inter dona spiritualia gratia est perfectior, quod aliud perfectius non potest fieri. Si vero teneatur, quod fruitio Deitatis sit perfectior gratia, tunc summa fruitio erit simpliciter perfectior summa gratia. Vel tertio potest intelligi de gradu perfectiori absolute, non restringendo se ad gradum perfectionis supernaturalis.
Dicit Doctor, quod minima substantia est in se perfectior quocumque accidente, et hoc expresse patet 7. Metaph. text. com. 4. et dixi in se, quia bene fruitio Deitatis, vel visio ejusdem quantum ad hoc, quod est perfecte conjungere ultimo fini, potest dici perfectior, sed de hoc in quarto in materia de Beatitudine.
Ultimo arguit Doctor, si gratia animae Christi esset in termino, ut non posset major illa esse, aut hoc esset ratione formae in se, puta quia talis forma ; et hoc non, quia gratia sine charitate, ista est participatio gratiae infinitae, et ita potest in infinitum crescere, antequam deveniat ad charitatem, quam participat. Aut non potest esse major ex parte efficientis istam, et hoc non, quia efficiens est infinitum. Aut non potest esse major ratione receptivi, et hoc non, quia forma recepta semper ampliat capacitatem recipientis, quia charitas dilatat.
(v) Ad tertium dico. Respondet Doctor, quod non potest fieri major, etiam propter ista tria dicta, imo quia est participatio Dei, ideo necesse est quod secundum aliquem gradum determinatum capiat partem infinitae charitatis, et sic erit necessario finita sic, quod non major, cum sit finita secundum gradum determinatum. Similiter ex parte efficientis, quia efficit de nihilo naturam limitatam: sic tamen intelligendo, quod licet efficiens infinitum, quantum est ex parte sua possit producere effectum infinitum, quia tamen repugnat talem effectum esse, vel fieri (quia omne factibile necessario est impossibile, ut patet a Doctore in 1. dist. 8. quaest, ult. et in secundo, dist. 1. quaest. 3. et tale non potest esse infinitum, cum fiat de non ente ens), ideo primum effectivum, ut respicit sic effectibile, tale effectivum necessario producit effectum limitatum. Similiter ex parte capacitatis, patet, quia etsi capacitas sit ad formam secundum quemcumque gradum formae, tamen capacitas finita non potest esse ad formam infinitam. Et cum dicitur, quod charitas auget capacitatem ejus, patet hoc esse falsum ; non forma et materia, quae sunt duae causae intrinsecae compositi, sic se habent, quod nec forma aliquid causalitatis pertinentis ad formam habet a materia, nec materia habet aliquid causalitatis pertinentis ad ipsam a forma ; cum ergo materia dicatur causare compositum, quia in potentia receptiva ad formam ; ergo tota potentialitas receptiva praesupponitur ipsi formae. Sic in proposito, charitas praesupponit potentiam receptivam et capacitatem ejus, et ita nihil capacitatis dat ei.
Si dicatur, quod licet charitas non augeat capacitatem animae in se, sed bene augeat ad ulteriorem gradum charitatis, sic intelligendo, quod si anima habet capacitatem ex se ut octo, charitas non facit eam magis capacem in se et absolute, sed respectu ulterioris gradus gratiae facit eam magis capacem.
Contra, quia charitas in quocumque subjecto est forma ejusdem rationis, sicut albedo in quocumque subjecto ; ergo capacitas ejus, scilicet quae est ad gratiam in quocumque est ejusdem rationis ; ergo si charitas secundum aliquem gradum non auget capacitatem animae, sed totam praesupponit, sequitur quod charitas secundum quemcumque gradum, cum sit ejusdem rationis, cum illa alia non auget capacitatem animae, sed totam praesupponit.
Ideo dicit Doctor, quod capacitas ex natura rei ad gratiam totam praesupponit, nec illa augetur, vel minuitur per quamcumque formam acceptam ; et probat per Augustinum de Praedestinatione Sanct. cap. quarto, qui dicit, quod posse habere gratiam inest homini a natura, ita quod ista potentialitas passiva, sive receptiva fundatur in natura animae, ut est talis essentia, ita quod nihil eam mutat.