REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponit mirabili comprehensione divisionem habituum intellectus, voluntatis et appetitus, et quomodo differunt habitus spectantes ad concupiscibilem et irascibilem, et quae sunt horum objecta et actus. Explicat quomodo viator sufficienter perficitur septem virtutibus, quoad Deum, quoad se, et omnia alia. Vide in Oxon. hic in Schemate habituum divisiones. Littera haec est vere aurea, mira brevitate .naturam virtutum complectens et explicans.
Dico ergo ad quaestionem, quod in habitibus sunt genera intermedia, quae possunt dividi in species ; habitus enim genus est intermedium, et species qualitatis, et dividitur immediate in intellectualem et appetitivum ; utrumque autem habet multas species. Unde habitus appetitivus est genus intermedium, et prima divisione a parte appetitivi dividitur in habitum voluntatis, et in habitum appetitus sensitivi. A parte vero voluntatis primo dividitur, secundum quod habitus ordinat ad se, vel ad alterum ; sic sunt duae primae species, quarum una dicitur justitia, alia non nominatur uno nomine, quae etiam dividitur in multas species, unde justitia vel prudentia.
Notandum, quod appetibilium ad seipsum, quaedam sunt appetibilia ex se, et quaedam primo fugibilia. Alia sunt appetibilia non primo, et alia non primo fugibilia. Virtus in communi, quae disponit circa prima, vocatur temperantia ; quae circa secunda, fortitudo. Prima pertinet ad concupiscibile, secunda ad irascibile. Concupiscibilis respicit illud quod facta sola apprehensione nullo alio posito est ex se conveniens, vel disconveniens, et natus est sequi actus delectandi vel tristandi. Irascibilis autem respicit punibile, sive offendens, propter apparentem parvipensionem, quod non est statim dis conveniens concupiscibile.
Sed quia impedit illud, quod est primo conveniens concupiscibili, circa quod irascibilis habet quoddam nolle, non quidem proprie refugientis, sed repellentis, quia irascibilis nolens repellit, et quandoobjectum nolitum non punitum est praesens, irasci semper est cum tristitia, non solum concupiscibilis, sed etiam irascibilis. Sicut igitur concupiscibilis indiget ordinari circa quae sunt primo appetibilia secundum dictamen rectae rationis, ita et irascibilis, ne immoderate velit propellere propellenda, et sustinere non propellenda.
Habitus disponens irascibilem circa primam potest dici bellicositas ; disponens circa secundam dicitur patientia, quae est nobilissima fortitudo. Ex quo patet, quod est objectum irascibilis, et actus ejus proprius, et adaequatus velle vindicare vel nolle, ostendens aliquando imperfectum, aliquando perfectum.
Et semper quando est actus irascibilis, sunt duo nolita, unum concupiscibilis, alterum irascibilis, ex quibus si accidant, sequuntur diversi dolores, sic tamen quod aliquando dolor reperitur in concupiscibili sine ira in irascibili, puta quando offendens offertur sub ratione impossibili repellendi, quia nullus maxime timens crescit, secundum Philosophum secundo Rhetor. Dolor etiam concupiscibilis fit cum alia immutatione organi in parte sensitiva, quam dolor irascibilis. In parte autem rationali possunt habere similem distinctionem objectorum, sicut in parte sensitiva, nam voluntati est aliquid primo delectabile, puta bonum sibi conveniens, vel appetitui sensitivo cui conjungitur. Potest etiam habere objectum offendens, non tamen est tanta distinctio in voluntate, quia non est organica, sicut in appetitu sensitivo.
Tunc dico, quod proprius habitus perfectivus concupiscibilis, est temperantia, et perfectivus irascibilis dicitur fortitudo in communi, loquendo de acquisitis ; et si possent ut intermedia subdividi, tamen in connumeratione virtutum cardinalium, manent indivisa.
Secundum hoc igitur in connumeratione omnium virtutum, sunt tres Theologicae, et quatuor cardinales. De Theologicis habetur prima ad Corinth. 13. de moralibus, Sap. 8. Isto septenario simpliciter perficitur viator, et circa Deum in se, et circa omnia alia a Deo, ut intelligibilia ratione practica, et ut appetibilia, vel sibi, vel alteri ; et hoc in ordine ad se, in quem possunt virtutes acquisitae, vel in ordine ad finem ultimum, in quem possunt virtutes acquisitae cum charitate.
Quo ad habitus intellectuales, non accipitur in numero virtutum, nisi una virtus infusa, fides, et quoddam genus intermedium ad multas practicas acquisitas, quod dicitur prudentia. Scientia autem speculativa, quia non perficit hominem ad bene operandum, non connumeraratur inter virtutes cardinales.