Hieronymus. Grave pondus uxor est, si excepta causa fornicationis, eam dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, tenenda erit? videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui: unde dicitur dicunt ei discipuli eius: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Chrysostomus in Matth..
Levius enim est contra concupiscentiam praeliari et contra seipsum, quam ad mulierem malam. Chrysostomus super Matth.. Non autem dixit dominus, quia expedit; sed magis consensit quod non expedit; sed infirmitatem carnis consideravit; unde sequitur qui dixit eis: non omnes capiunt verbum istud, idest, non omnes hoc possunt.
Hieronymus. Nemo autem putet sub hoc verbo quod addit sed quibus datum est, vel fatum vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines quos ad hoc casus adduxit. Sed his datum est a deo qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt. Chrysostomus super Matth..
Ideo ergo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt. Palma proposita est: qui concupiscit gloriam, non cogitet de labore. Nemo vinceret, si omnes periculum timerent. Ex eo ergo quod quidam a proposito continentiae cadunt, non debemus circa virtutem castitatis fieri pigriores; sicut et qui in pugna cadunt non exanimant ceteros. Quod ergo dicit quibus datum est, illud ostendit, quia nisi auxilium gratiae acciperemus, nihil nobis valeret. Hoc autem auxilium gratiae volentibus non denegatur: dicit enim dominus: petite et accipietis.
Chrysostomus in Matth..
Deinde possibile hoc esse ostendens, ait sunt enim eunuchi; quasi dicat: excogita: si ab aliis excisus esses, quid utique faceres? voluptate quidem privatus esses, mercedem autem non haberes. Chrysostomus super Matth.. Sicut enim peccatum opus sine voluntate non facit, ita et iustitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Illa est ergo gloriosa continentia, non illa quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi. Hieronymus. Triplex ergo genus eunuchorum posuit; quorum duo sunt carnales, et tertii spirituales. Alii enim sunt qui de utero matris sic nascuntur; alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, et qui cum possint esse viri, propter christum eunuchi fiunt. Istis promittitur praemium; superioribus autem, quibus necessitas castimonia est, non voluntas, nihil omnino debetur. Hilarius in Matth..
In uno enim eorum posuit naturam, scilicet in eo qui nascitur; in altero necessitatem, scilicet in eo qui factus est; in tertio voluntatem, qui scilicet spe regni caelestis talis esse decrevit. Chrysostomus super Matth.. Quod autem aliqui sic nascuntur, hac ratione fit sicut et nascuntur sex digitos habentes aut quatuor. Si enim deus sicut ab initio constituit unamquamque naturam, sic dimitteret illam immutabiliter semper in suo ordine permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio dei. Ideo ergo interdum natura rerum convertitur contra suam naturam, ut semper deus naturae opifex in memoriam reducatur.
Hieronymus. Possumus et aliter dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui frigidiores naturae sunt, nec libidinem appetentes, et alii qui ab hominibus fiunt, quos aut Pharisaei faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem.
Sed nullus eorum consequitur regnum caelorum, nisi qui se propter christum castraverit: unde sequitur qui potest capere, capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens; sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quae hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet, et superet ac triumphet.
Chrysostomus in Matth.. Cum autem dicit qui se castraverunt, non membrorum dicit abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem: maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscindit: etenim quae homicidarum sunt talis praesumit; et Manichaeis, qui detrahunt creaturis, tribuit occasionem, et eadem cum gentibus membra detruncantibus inique agit; abscindere enim membra daemoniacae tentationis est. Cum his autem quae dicta sunt neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior: aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et praecipue a proposito incontinenti, et mente negligente; et si ipsa sobria fuerit, naturalium motuum nullum est nocumentum; nec ita abscissio membri comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum.