In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et audierunt, " scilicet, Henoch et Elias, " vocem magnam, " id est, magnae potestatis indicativam. Psal. lxvi, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. Vel, " Magnam, " id est, omnibus audibilem, " de caelo, " id est, de Christo, vel Archangelo, ut dicit Glossa. " Dicentem. " Glossa, id est, hoc operantem, "illis, " scilicet, Henoch et Eliae : " Ascendite huc, " id est, vos qui fuistis in descensu humilitatis ad sublimationem gloriae et societatem Sanctorum.
" Et ascenderunt, " scilicet in medio hominum impiorum, " in caelum " empyreum, " in nube, " scilicet eos obumbrante et malos terrente, sicut Christus . I ad Thessal. IV, 17 : Rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera.
" Et viderunt illos inimici eorum, " ut sic qui gaudebant de morte, magis doleant de glorificatione. Sapient. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, etc
" Et in illa hora factus est terraemotus magnus, etc. "
" Et in illa hora, " scilicet ascensionis illorum, vel statim post, " factus est terraemotus magnus, " ad litteram. Luc. XXI, 11 : Terraemotus magni erunt. Vel, " Terraemotus magnus, " id est, terrenorum commotio.
" Et decima pars civitatis, cecidit. " Per civitatem intelligitur gaudium paradisi, de quo corruerunt Angeli, et facti sunt daemones: et cum essent novem ordines Angelorum, tot ceciderunt de ipsis quod posset fieri ordo decimus. Vel, " Decima pars civitatis, " id est, omnes reprobi qui transgressi sunt decalogum, " cecidit, " id est, cadet in infernum, et irreparabiliter. Vel, " Cecidit. " Glossa, in paenas, vel de Ecclesia.
" Et occisa sunt, " scilicet morte prima culpae, et secunda paenae, " in terraemotu, " scilicet supra dicto. Glossa : Omnino in infernum detrusi, et postea non resipuerunt. " Nomina hominum septem millia, " id est, omnes reprobi. Glossa : " Omnes perfecti in malitia. " Per nomen mali, per septem universi, .per mille perfecti: unde omnes septeni peccatis irretiti. Et dicit : " Nomina, " quia mali tantum habent nomen, non rem. Supra, in, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
" Et reliqui, " id est, Sancti, " in timorem missi sunt, " id est, reverentiam Dei. Psal. xviii, 10 : Timor Domini sanctus, etc. Vel, " In timorem, " ne cadant in peccatis. I ad Corinth. x, 12: Qui se existimat stare, videat ne cadat.
" Et dederunt gloriam Deo caeli, " id est, agentes gratias de evasione paenarum, de exaltatione humilium, de depressione superborum. Luc. I, 46 et 52 : Magnificat anima mea. Dominum, etc. Quare ? quia deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Vel, " Dederunt gloriam Deo caeli. " Glossa : " Nihil sibi appropriantes. " Psal. CXIII, 1: Non nobis, Domine, non nobis.
" Vae secundum abiit, etc. "
" Vae secundum, " id est, tribulatio inferenda Sanctis tempore Antichristi, " abiit, " in narratione. Vel, " Abiit, " id est, transibit celeriter. " Et ecce vae tertium, " id est, pavor et tribulatio judicii futuri, " veniet cito, " quia post mortem illorum instabit judicium.
" Et septimus Angelus tuba cecinit: t factae sunt voces magnae in caelo, dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus et regnabunt in saecula saeculorum Amen.
Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es. "
Hic determinatur de septima tuba, quae secundum Bedam judicium signat quo Deus mercedem suis reddet et paenam reprobis.
Et dicuntur duo hic. Primo, ostenditur de manifestatione regni Christi Sanctorum exsultatio. Secundo, majorum Sanctorum de adventu judicii gratiarum actio, ibi, v. 16 : " Et viginti quatuor seniores. "