CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Epilogat pulcherrime suo ordine, quae dicta sunt in utroque articulo quaest. 1. et sulvit argumenta.
Ex praedictis patet solutio quaestionis, nam ex primo articulo habetur quod aliquod ens est simpliciter primum triplici primitate, scilicet efficientiae finis et eminentiae, et ita simpliciter primum quod est impossibile aliquid esse prius, et in hoc probatum est esse de Deo quantum ad proprietates respectivas Dei ad creaturam, vel inquantum terminat respectus et dependentias creaturarum ad ipsum.
Ex secundo articulo habetur quadruplici via, quod illud primum est infinitum.
Primo, videlicet, quia primum efficiens.
Secundo, quia primum cognoscens omnia cognoscibilia, et propter secundam viam praemittebantur conclusiones quatuor de intelligere primi.
Tertio, quia finis ultimus.
Quarto, quia eminentissimum.
Juxta primam viam, exclusa est quaedam via inutilis de creatione.
Juxta secundam, tangitur alia via de perfectione primi objecti in intelligibilitate.
Juxta quartam, exponitur ratio Anselmi, Prosologio 2. quae stat in hac propositione : Quo majus cogi tari non potest, illud est.
Ultimo excluditur via inutilis ex immaterialitate inferens infinitatem. Itaque junge conclusiones duorum articulorum principalium sic : Aliquod ens tripliciter primum in entibus existit in actu ; istud tripliciter primum in entibus est infinitum, ergo aliquod infinitum ens actu existit. Et in hoc probatum est esse de Deo quantum ad illud absolutum, quod est primum perfectione omnium a nobis conceptibilium de Deo, sicut dicetur 3. dist. quaest. 1. et per consequens probatum est esse Deum, quantum ad conceptum perfectissimum conceptibilem vel possibilem a nobis haberi de Deo.
Ad primum argumentum primae quaestionis principale, dico quod causa infinita activa ex necessitate naturae, non compatitur sibi aliquod contrarium, sive sit ei contrarium formaliter, scilicet secundum aliquod quod convenit sibi essentialiter, sive virtualiter, scilicet secundum rationem effectus sui quem virtualiter includit. Utroque enim modo impediret quodlibet incompossibile suo effectui, sicut argutum est prius. Deus autem est libere et voluntarie agens respectu omnium quae sunt extra ipsum, et ideo compatitur malum.
Contra, numquid Philosophi (a) ponentes Deum agere ex necessitate naturae non ponebant esse aliquid malum in universo ?
Respondeo, sicut patuit probando Deum esse agens per cognitionem, non potuerunt salvare aliquod malum posse fieri contingenter in universo, sed tantum quod unus ordo causarum produceret aliquod quod esset receptivum alicujus perfectionis: alius autem ordo de necessitate produceret oppositum illius perfectionis, ita quod illa perfectio quae posset tunc induci concurrentibus omnibus causis, licet absolute productum ab aliquibus, consideratum secundum rationem suae speciei, esset receptivum illius perfectionis, cujus oppositum necessario evenit. Quid autem (b) Philosophi possunt dicere de libero arbitrio nostro et malitia moris, dicendum est alias.
Ad secundum dico, quod consequentia non valet. Ad probationem consequentiae, dico quod non est similis incompossibilitas dimensionum in replendo locum, et essentiarum in simul essendo, non enim una entitas sic replet totam naturam entitatis, quin cum ista alia entitas possit stare. Hoc autem non debet intelligi de repletione locali, sed quasi commensuratione essentiali: sed una dimensio replet eumdem locum secundum ultimum capacitatis suae, et ideo aliud non potest esse cum eo replens locum, sed bene posset esse cum eo aliud corpus non replens locum ; itaque una entitas simul potest esse cum alia, sicut posset respectu loci, cum corpore replente locum, aliud corpus esse non replens locum. Similiter alia consequentia non valet, quia corpus infinitum si esset cum alio, fieret totum majus utroque, ratione dimensionum, quia dimensiones alterius corporis essentialis a dimensionibus corporis infiniti et ejusdem rationis cum eis, et ideo totum majus esset propter diversitatem dimensionum, et totum non majus, quia dimensio infinita non potest excedi. Hic autem tota quantitas infinitae perfectionis nullam recipit additionem in ratione talis quantitatis ex coexistentia alicujus finiti secundum talem quantitatem.
Ad tertium argumentum dico, quod consequentia non valet nisi illud quod demonstratur in antecedente, a quo alia separantur sit finitum. Exemplum, si esset aliquod ubi infinitum per impossibile, et corpus infinitum repleret illud ubi, non sequeretur, hoc corpus est luc, ita quod non alibi ; ergo est finitum secundum ubi, quia ly hic, non demonstrat nisi infinitum. Ita secundum Philosophum, si motus esset infinitus, et tempus infinitum, non sequitur: iste motus est in hoc tempore et non in alio, ergo est finitus secundum tempus. Ita ad propositum, oportet probare illud quod demonstratur per hoc esse finitum, quod si assumatur, petitur conclusio in praemissa.
Ad ultimum dico (c), quod Philosophus infert moveri in non tempore ex hoc antecedente, quod potentia infinita est in magnitudine, et intelligit in consequente moveri proprie, ut distinguitur contra mutationem, et hoc modo consequens includit contradictionem et etiam antecedens secundum eum. Qualiter autem teneat haec consequentia sic declaro : Si est infinita potentia et agit ex necessitate naturae; ergo agit in non tempore, quia si agat in tempore, sit illud tempus A, et accipiatur alia virtus finita, quae agat in tempore finito, et sit illud tempus B : augmentetur autem virtus finita secundum proportionem illam, quae est B ad A, puta si A est centuplum vel millecuplum ad B, accipiatur virtus quae sit centupla vel millecupla ad illam virtutem finitam datam: igitur illa virtus sic augmentata movebit in A, tempore, et ita illa et infinita movebunt in aequali tempore, quod est impossibile, si virtus infinita movet secundum ultimum potentiae suae et necessario. Ex hoc igitur quod virtus illa est infinita, sequitur quod si agat ex necessitate naturae, agit in non tempore. Ex hoc autem quod ponitur in antecedente, quod est in magnitudine, sequitur quod si agat circa corpus, quod proprie moveat illud corpus, quia virtutem in magnitudine,vocat Philosophus virtutem extensam per accidens; talis autem si ageret circa corpus, habet partes illius corporis diversimode distantes respectu ejus, puta unam partem corporis propinquiorem et aliam remotiorem: habet etiam resistentiam aliquam in corpore circa quod agit. quae duae causae, scilicet resistentia et diversa approximatio partium mobilis ad ipsum movens, faciunt successionem esse in motu et corpus proprie moveri: ergo ex hoc quod in antecedente illo ponitur virtus in magnitudine, sequitur quod proprie movebit, et ita jungendo ista duo simul, quod est infinitum et in magnitudine, sequitur quod proprie movebit et in non tempore, quod est contradictio. Sed istud non sequitur de virtute infinita quae non est in magnitudine; ipsa enim licet in non tempore agat, si necessario agat, quia hoc sequitur ad infinitatem, tamen non proprie movebit, quia non habebit in passo illas duas rationes successionis ; non igitur vult Philosophus, quod infinita potentia proprie moveat in non tempore, sicut argumentum praetendit, sed quod infinita potentia in magnitudine proprie moveat et in non tempore, quae sunt contradictoria. Et ex hoc sequitur quod antecedens includit contradictoria, scilicet quod virtus infinita sit in magnitudine.
Sed tunc est dubitatio, cum potentiam motivam primi ponat infinitam et naturaliter agentem, videtur sequi quod necessario ageret in non tempore, licet non moveat in non tempore, imo tunc nihil movebit, proprie loquendo. Et quod hoc sequatur patet, quia istud prius probatum fuit per rationem potentiae infinitae necessario agentis. Respondet Commentator 12. Metaph. quod praeter primum movens quod est infinitae potentiae, requiritur movens conjunctum potentiae finitae, ita quod ex primo movente sit infinitas motus, et ex secundo sit successio, quasi aliter non posset esse successio nisi concurreret illud movens finitum, quia si solum infinitum ageret, ageret in non tempore.
Istud improbabitur dist. 8. quaest, ult. ubi in hoc arguetur contra Philosophos, qui ponunt primum agere ex necessitate quodlibet quod immediate agit, sed Christianis non est argumentum difficile, quia dicunt Deum contingenter agere. Ipsi enim possunt faciliter respondere, quia si virtus infinita necessario agens agat secundum ultimum sui, et ita in non tempore, quidquid immediate agit, non tamen virtus infinita contingenter et libere agens. Sicut enim in potestate ejus est agere et non agere, ita in potestate ejus est agere in tempore et agere in non tempore, et ita facile est salvare primum ens movere corpus in tempore, licet sit infinitae potentiae, quia non necessario agit secundum ultimum potentiae suae, quantum scilicet posset agere, nec in tam brevi tempore in quo breviori non posset agere.