IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta quaest. 2, explicando puchra axiomata. Ad secundum, negat animam Christi habere summam inclinationem ad gratiam, quia natura Angelica est perfectior, et inclinatio naturalis non differt a natura ; sed 4. art. d. 49. q. 9. dicit quod voluntas necessario et summe appetit Beatitudinem, in quo videtur sibi contradicere. Concorda quod in 4. loquitur de summo appetitu objective, seu terminative, hic autem de appetitu subjective, quatenus idem est cum suo fundamento, quod est natura inclinata.
Ad argumenta (a) alterius quaestionis, dico quod Beatus habet quidquid potest recte velle, non de potentia absoluta, sed de potentia ordinata ; vel si de potentia absoluta, potest sic intelligi: quidquid potest absolute recte velle, hoc est, quidquid Deus vult voluntatem velle; Deus autem non vult aliquam voluntatem velle libere majorem gloriam habere, quam sibi contulit: et ideo non potest aliam gloriam recte velle.
Et cum probas (b) per voluntatem naturalem, quae semper est recta, respondeo et dico, quod appetitus
naturalis cujuscumque voluntatis est ad summam gloriam, hoc est, ista voluntas posset naturaliter perfici tanta gloria ; nec tamen est ibi tanta inclinatio naturalis ad summam, quod oppositum formae, id est non summa gloria potentiae isti violenter insit, sicut grave inclinatur naturaliter ad deorsum, ita quod oppositum ejus, scilicet esse sursum, vel non esse deorsum, non possit inesse nisi violenter, quia ista inclinatio non habet principium intrinsecum necessitans ad illud ad quod ipsa est, ita quod oppositum ejus non possit inesse nisi violenter ; inclinatur enim ad habendum gratiam summam, et tamen potest quietari in minima. Ratio est, quia non habet principium intrinsecum determinans eam ad aliquem gradum determinatum.
Sed cum dicis (c) quod voluntas libera erit recta, si consonet voluntati naturali, dico quod non semper, sed tantum, quando cum hoc consonat voluntati superiori, scilicet voluntati divinae, quando vult quod Deus vult eam velle ; quandoque autem Deus vult voluntatem libere velle, quod vult appetitum naturalem appetere velle ; quandoque autem non, sed vult voluntatem liberam velle esse consonam voluntati suae, et dissonam appetitui naturali ; et ideo Beatitudo recte appetitur libere, quia Deus vult naturalem appetitum hoc appetere, et voluntatem liberam esse sibi consonam. Vult autem Deus voluntatem non odire mortem in casu, et tamen vult appetitum naturalem esse ad oppositum mortis, et tunc non vult voluntatem liberam sequi eum, sed voluntatem suam, quae est regula superior. Ita est hic, quia ipse ex voluntate sua, quae est regula suprema, praefixit cuilibet voluntati creatae, ut ipsa non plus velit, quam voluntas divina sibi contulit, et vult eam velle.
Ad aliud dico (d) quod licet non habeat ista anima summam inclinationem ad summam gratiam, quantum est ex parte fundamenti inclinationis, tamen habet inclinationem ad summam gratiam, qua posset summe conjungi objecto, et ita licet posset quietari per quamcumque gratiam, sicut et quaecumque anima, non tamen summe quietaretur sine summa gratia, quia nec summe conjungeretur objecto, in quo est perfecta quies, nisi haberet summam gratiam.
Ad tertium (e), respondeo quod si concedatur antecedens, quod tamen videtur dubium, et contra auctoritatem Augustini 3. de lib. arb. potest negari consequentia.
Et cum quaeritur causa, quare Deus fecit summam gratiam, et non summam naturam ? Respondeo, quod summa natura creata si esset, non haberet influentiam in alias naturas, sicut nec modo superior species in universo necessario influit in inferiorem ; summum autem in gratia influit secundum esse gratiae in inferiora ; et ideo dicitur ma jor necessitas, ut ponatur aliquod habens gratiam summam, quam aliqua summa natura.
Si tamen sicut Deus supplet influentiam naturae superioris, si qua esset, in inferiorem, quia influit immediate in omnia, ita posset immediate supplere influentiam summi grati, quia ipse influit gratiam in omnes. Posset poni alia ratio, quia ibi in quocumque opere naturae manifestatur summe potentia et sapientia divina, quia producit ea de nihilo ; et haec sunt quae pertinent ad Hierarchiam totius universi, quantum ad esse naturae. Sed misericordia et justitia quae pertinent ad Hierarchiam naturarum intellectualium, quantum ad esse morale, non summe manifestatur in quocumque opere gratiae, imo videtur quod summa misericordia non manifestatur, nisi sine meritis summa gratia et gloria daretur.