REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
In hac littera multae comprehenduntur. Primum, justitia, temperantia, fortitudo, sunt genera intermedia habentia sub se varias species. Secundum, duo sunt prima concupiscibilia, honor et voluptas. Humilitas, temperantiae species, temperat circa primum, alia species nomen generis retinet, temperat secundum. Tertium dictum, beatitudines, quas ponit Salvator, Matth. 5. non distinguuntur a virtutibus. Inter eas sunt duae species temperantiae jam dictae ; humilitas ibi: Beati pauperes spiritu, secundum Augustinum: et temperantia ibi: Beati mundo corde, etc. liberi ab omni immunditia ; et fortitudo ibi: Beati qui persecutionem patiuntur, etc. Item, tres species Justitiae, amicitia, praesidentia, misericordia. Item duae Theologicae, spes et charitas. Prudentia et tides non exprimuntur inter beatitudines, sed supponuntur, quia sine eis non possunt esse virtutes appetitivi. De his vide D. Bonavent. Breviloq. part. 5. cap. 4. 5. et 6. et hic art. I. quaest. I. et D. Thom. 1. 2. quaest. 69. art. I. docet beatitudines non esse habitus, sed actus virtutum ; sed cum entia non sint multiplicanda, Scotus tenendus est, quem sequuntur Doctores citandi Scholio sequenti.
Ulterius ad videndum de beatitudinibus, donis et fructibus, notandum quod tres virtutes morales acquisitae, scilicet fortitudo, temperantia, justitia, sunt genera intermedia, nam prima concupiscibilia videntur esse duo, scilicet honor, et voluptas, vel delectatio stricte sumpta. Aliter ponitur, quod primo bonum conveniens vel est honestum vel delectabile.
Utile autem non est primo conveniens, quia non appetitur, nisi in ordine ad aliud. Idem ccncludit illud primae Joan. 2. Omne quod est in mundo, etc. Concupiscentia enim oculorum, ut respicit divitias, inquantum sunt bonum utile, non potest esse prima; inquantum tamen sunt bonum delectabile, possunt primo concupisci.
Unde primo concupiscibile sunt duo, honor et delectatio.
Unde primae species temperantiae, quae moderantur circa concupiscibile, sunt duae. Quae moderatur circa honores, dicitur humilitas ; quae circa voluntates, retinet nomen generis, et quot possunt esse voluptates distinctae specie, tot possunt esse species temperantiae. Quae autem sunt species fortitudinis, non oportet tantum explicare, quia non tangitur alia, nisi fortitudo in se, vel patientia, de qua dictum est, quod est nobilissima fortitudo, quae non repellit, ita quod est quoddam, permittere, pati, velle, vel non impedire.
Tunc dico, quod beatitudines, quas ponit Salvator, Matth. 5. sunt iidem habitus cum habitibus virtutum. Tamen aliquando nominantur species specialiores virtutum, quam sumantur in numero septenario virtutum communiter assignato.
Nam duas species temperantiae enumerat Salvator inter beatitudines ; humilitatem, quae moderatur honores, cum dicit : Beati pauperes spiritu, id est, recti et timentes Deum, et non habentes inflantem spiritum, secundum Augustinum. Aliam speciem moderantem voluptates in communi, exprimit, dicens: Beati mundo corde. Munditia enim cordis est immunitas voluntatis ab omni inordinata affectione et dilectione, tam ratione sui quam ratione appetitus sensitivi, cui conjungitur. Fortitudinem exprimit in sua specie perfectissima, ibi : Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Justitiae exprimit tres species, unam quidem, quae est in communicando seipsum per amicitiam, cum dicit: Beati mites, in hac minima specie exprimens illam, qua quis communicat se proximo ; aliam, quae dividitur in dominationem justam et subjectionem, exprimit per illud : Beati pacifici. Pax quippe servatur in hoc quod praesidens recte regit, et subditus recte obedit. Tertiam speciem quantum ad exteriorem communicandam exprimit ibi : Beati misericordes. Per misericordiam enim exteriora perfectissime communicantur proximo, quia non ut rehabeat, nec ut post rebeneficietur. Hanc autem justitiam Salvator expressit, Lucae 8. Cum facis convivium, etc.
Sic ergo habemus tres virtutes morales expressas in se, vel in suis speciebus, duas autem Theologicas exprimit. Charitatem exprimit ibi : Beati qui esuriunt et sitiant justitiam. Esurire quidem non est sine misericordia, sed habitus quo elicitur, est charitas. Propriissime enim charitas viae est habitus quo esurimusjustitiam, et diligimus Deum in se, qui est vera justitia. Spem exprimit, dicens : Beati qui lugent. Luctus est habitus desiderandi, et sic in beatitudinibus exprimuntur virtutes appetitivae, duae Theologicae, et tres morales acquisitae ; duae intellectuales non exprimuntur, una acquisita, prudentia, alia infusa, fides. Satis tamen datur intelligi per appetitivas, quia non est voluntas optime disposita sine virtute correspondente in intellectu.