Psalmista supra in persona christi dixit de sua tribulatione multa; hic autem dicit de remedio quo in ea sustentatur. Et primo commemorat beneficia quibus sustentatur. Secundo potentiam sustentationis, ibi, domini est terra. Psalmus iste non habet novum titulum, sed videtur designare aliquos in via ambulantes: unde potest significare reditum populi de Babylone, et signat reditum christi de mundo ad caelum. Circa hoc duo facit.
Primo commemorat beneficia praeterita. Secundo commemorat beneficia futura, ibi, et misericordia tua. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia quae consistunt in consolatione bonorum.
Secundo ea quae consistunt in adjutorio contra mala, ibi, nam et si ambulavero. Circa primum tria tangit. Primo commemorat sufficientiam divinae promissionis. Secundo ejus abundantiam, ibi, in loco pascuae. Tertio ejus effectus, ibi, animam meam convertit. Ponit ergo primo divinam provisionem: unde dicit, dominus regit me. Hieronymus, dominus pascit me. Et idem est; quia qui pascit, regit. Et intelligitur in persona ecclesiae, dici de christo qui est pastor noster: joan. 10: ego sum pastor bonus: Matth. 6: respicite volatilia caeli etc. Quia deus dicitur pastor noster: ipse enim pascit etiam volatilia caeli, ut dictum est Mich. 7: pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae: Rom. 15: qui exurget regere gentes. Et sufficienter pascit; unde dicit, nihil mihi deerit: scilicet de eo quod est necessarium ad salutem: et in temporalibus Luc. 22, quando misi vos sine sacculo et pera etc. Numquid aliquid etc.. Matth. 6: primum quaerite regnum dei, et haec omnia adjicientur vobis.
Tum in futuro omnem sufficientiam habebimus, quia nihil deerit nobis, quoniam habebimus deum. Abundantiam omnem designat metaphorice per abundantiam cibi et potus. Quia si pascit, habet se ad nos sicut pastor ad oves; quae duobus pascuntur, scilicet herbis et aqua. Quantum ad primum dicit, in loco pascuae ibi me collocavit, idest pascuoso, ubi est abundantia herbarum.
Haec abundantia sunt sacra documenta divinae Scripturae et spiritualium abundantia: Ezech. 34: in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Et dicit collocavit, quia sermo divinus duo facit: scilicet incipientes instruit, et perficientes firmat. Propter primum dicit, in loco pascuae. Propter secundum dicit, ibi me collocavit. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Haec est aqua baptismi: Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam etc.. Vel est aqua sapientiae sacrae doctrinae; quae quidem et est cibus, quia confortat; et aqua, quia refrigerat: Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit illum. Animam meam convertit. Hic est effectus pascuae, quia animam meam convertit. Vel dicit, quae sint haec pascua; quia conversio animae. Est autem duplex effectus spiritualis doctrinae. Primus est interior, in conversione animae ad deum, quando totaliter se a rebus mundi trahit. Psal. 18: lex domini immaculata convertens animas, testimonium etc..
Et conversio fit virtute dei. Thren. Ult.: converte nos domine ad te. Alius effectus est exterior, ut opera exteriora exequatur; unde dicit: deduxit me super semitas justitiae; haec autem sunt bona opera. Isa. 40: rectas facite semitas dei nostri.
Vel semitae sunt consilia. Prov. 4: deducam te per semitas aequitatis; et hoc, propter nomen tuum, idest gloriam nominis tui. Psal. 43: propter gloriam nominis tui libera nos.