DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXIV, Mortis,
M.orus quae secundum Isidorum, sic vocatur a Graecis, sed a Latinis rubus: eo quod fructus ejus vel virgultum rubet. Fructus facit silvestres, quibus fames pastorum in desertis confovetur. Folia ejus superjecta serpenti, ipsum dicuntur interimere.
Fructus mori, qui Christus est, tricolor: quia primo viret, secundo rubet, tertio nigrescit, maturus dulcescit. Vel etiam ipsa Maria quae potest comparari moro fructui, viridis sanctitate, candida virginitate, rubea passione vel compassione, nigra, id est, despecta quoad Filium in passione. Vel etiam Christus fuit niger in sepultura, quando non erat ei species neque decor . Vel, quoad matrem, quando reputabatur corrupta. Unde dicit: Nigra sum, sed formosa . Vel, in passione Filii fuit Maria nigra, quando eum decolorato decolorabatur mater, et obscurabatur cum obscurato.
De foliis mori dicuntur pasci quidam vermes, qui faciunt sericum, id est, conscientiae humilium, qui doctrina et exemplis Mariae in praesenti sibi vestem contexunt nuptialem.
Item, Folia, id est, verba et orationes Mariae occidunt in suis amatoribus serpentes vitiorum, et annihilant serpentes, id est, venenatas persuasiones daemonum, Et nota, quod morus Christus, moras crux, moras Maria, quorum verba occidunt diabolum.
Moraliter : Candor mori fructus innocentia, viror fides, grossities spes, rubor charitas, maturitas perseverantia, nigredo humilitas consummans omne bonum: quia contemnens seipsum. Vel mortis desiderium. Unde, ad Philip.I, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Collectio mors corporalis : mortua enim corpora nigrescere solent, et moras colligitur quando nigrescit.