CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De sententia Pythagoricorum qui dixerunt non aequale secundum proportionem esse justum, sed contrapassum.
Videtur autem aliquibus non quidem aequale secundum proportionem, sed. contrapassum esse simpliciter et uiiiversaliter justum, ut Pythagorici dixerunt qui determinabant justum simpliciter esse contrapassum alii. Et ut hoc intelligatur, scire oportet quod Pythagoras dixit, " leges non esse inventas ad hoc ut homines boni et justi sint, sed potius ad hoc ne sibiinvicem sint injuriosi: " et in hoc etiam consensit Plato qui in urbanitatibus suis legitur dixisse, " leges inventas esse non ut cives beati sint et beate vivant, sedne injusti efficiantur : " et hoc
probabat per duas rationes.
Quarum una est, quod recto non ponitur regula : eo quod ipsum est regula aliorum. Bonus autem et justus sibi ipsi in omnibus regula est: regula igitur justo non ponitur. Propter quod dicitur quod justo non est lex posita. Similiter et illud, Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis . Lex igitur non est posita nisi malis. Malis autem lex non potest poni ut in se mali non sint : quia hoc lege effici non potest, sed bonae voluntatis studio : ponitur ergo lex malis, ut in alios mali non sint sive injuriosi Non reprimitur autem illa malitia nisi per contrapassum : contrapassum ergo justum est.
Secunda ratio est, quod lex coactivam habet virtutem : bonum autem non vult esse coactum, sed voluntarium et liberum : coactum ergo malum est : nec cogi potest in seipso, sed ne alii noceat. Haec autem coactio non fit nisi per contrapassum : contrapassum ergo justum est. Justum autem non est nisi in his in quibus est lex, ut inferius ostendetur. Unde Homerus in magnis operibus suis sic dicit :
SI mala quis seminat, et mala lucra metet.
Contrapassum ergo vocabant determinatum ad legem talionis tam in distributionibus quidem ut tantum recipiat, quantum boni et mali intulit reipublicae : in commutationibus autem tam voluntariis quam involuntariis, ut tantum et tale recipiat secundum quantitatem et modum, quantum et quale fecit alteri, lentem scilicet pro dente, oculum pro Deuio, et vitam pro vita, res pro rebus, verba pro verbis, secundum quod etiam proverbialiter dicitur, " sicut fecisti, fiat tibi. " Et illud,
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus.
Hoc igitur modo determinabant contrapassum Pythagorici. Hoc autem non universaliter congruit : quia nec distributivo justo convenit, neque etiam universaliter illi quod dicimus justum directivum in commutationibus : quamvis Pythagorici hoc dicere intendant, laudantes dictum Rhadamanti, qui legislator erat et justum dicebat esse, " Si quis patiatur quod fecit : hoc enim modo,ut dixit, vindicta fit . " Sicut enim jam diximus multis in locis, discant etiam in commutationibus. Puta si princeps principatum habens, aliquem percusserit et sine lege, illum principem non oportet repercuti ut contrapatiatur : et si principem percusserit aliquis, hunc non oportet percuti tantum quantum percussit principem, sed forte multo plus : oportet enim eum puniri capitis vel membri detruncatione : cum tamen percussio inter commutationes sit violentas in quibus unus homo debitor alteri efficitur. Princeps enim percutiens ex auctoritate habet quod percutit : peccat autem in hoc quod non secundum legem percutit : et ideo non tota percussio injusta est : propter quod ad tantum et tale non contrapatitur. Adhuc autem auctoritas est in principe, quam oportet timori esse propter malos : quia aliter commune bonum non salvatur enervata auctoritate continentis. In magnum ergo damnum cederet urbanitatis, si princeps contrapateretur. Adhuc si princeps percutiatur , crimen laesae majestatis incurritur: quod fit ex laesione communis boni, quod magis intendit salvare legislator quam proprium. Si ergo qui percussit principem, nonnisi tantum et tale contrapatitur, quale et quantum Intulit principi, crimen laesae majestatis non corrigitur, sed tantum privatae personae injuria : hoc autem justum non est. Contrapassum igitur non semper justum est in commutationibus. Adhuc autem multum differt si voluntarie et involuntarie quis alteri noceat. Involuntarie enim nocens, misericordiam meretur et veniam et non contrapati secundum talionem. Voluntarie autem nocens, non semper accipit retributionem secundum hoc quod nocuit, sed etiam secundum differentias nocentis vel ejus cui nocuit sicut jam de principe dictum est. Contrapassum igitur non semper justum est in distributione vel commutatione.