In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et septimus Angelus, " id est, septimus ordo Praedicatorum, " tuba cecinit, " id est, canet, vel praedicabit.
Sed quaeritur hic, Cum in diebus septimi Angeli fiet consummatio mundi, sicut dictum est supra, x, 7, quomodo dicitur tuba canere, id est, praedicare 1 Haymo : " Dicitur septimus Angelus tuba canere, non jam populis praedicans, sed in conspectu sui Creatoris consistens, misericordiam et judicium decantans. Psal. c, 1: Misericordiam et judicium, etc.
" Et factae sunt voces magnae, " quia de rebus magnis magnum exoritur desiderium et gaudium, " in caelo, " id est, Ecclesia electorum, quae dicitur caelum propter altitudinem vitae, luminositatem virtutum, distinctionem diversarum gratiarum, sicut caelum stellis est distinctum.
" Dicentes: Factum est, " scilicet, per manifestationem quod prius per veritatem erat. Sicut enim dicit Ambrosius: " Tunc dicitur res fieri,quando innotescit."
" Regnum hujus mundi, " scilicet, cui hostis antiquius prius videbatur dominari. Joan. XIV, 30: Venit enim princeps mundi hujus, etc. Nota, quod mundus tripliciter accipitur. Primo, pro mundi fabrica, cujus Deus est creator. Joan. 1, 10 : in mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Secundo, pro universali Ecclesia cujus Deus salvator. Joan. III, 16: Sic enim Deus dilexit mundum, etc. Tertio, pro saeculi concupiscentia, cujus diabolus est rector. i Joannis, II, 15: Nolite diligere mundum, etc.
" Domini nostri et Christi ejus, " id est, Filii, cui data est omnis potestas in caelo et in terra . Ab his non separatur Spiritus sanctus: quia trium est unum regnum, et una potestas : ad quod innuendum dicit singulariter: " Et regnabit in saecula saeculorum, " id est, in aeternum. Aliqui habent: " Amen, " sed non est de textu.
" Et viginti quatuor seniores,."
Id est, omnes Praedicatores, qui viginti quatuor dicuntur propter patres Veteris et Novi Testamenti. " Et viginti quatuor seniores. " Glossa, non tantum minores ita glorificabant Deum, sed et majores, " qui in conspectu Dei sedent, " scilicet, ut judices. Glossa, id est, judicant quod est in praesenti. Vel sic: " Qui in conspectu Dei sedent, " id est, quorum facta a Domino approbantur, " in sedibus suis. " Vel sic: " Qui in conspectu Dei sedent, " id est, qui active semper attendunt quod Deo placet. Haymo : " in cunctis quae agunt, Deum sibi praesentem attendunt, in conscientiis, vel officiis suis. " Vel, " Sedent, " id est, sedebunt, " in sedibus suis, " id est, in potestate judiciaria secundum Haymonem, quae thronus dicitur . Et, Matth.XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim.
" Ceciderunt in facies suas, " id est, humiliaverunt se, omnia illi attribuendo a quo se talia posse praesumunt. Vel, " Ceciderunt in facies suas, " id est, intus facies suas considerantes, se humiliaverunt : " et adoraverunt Deum, " reverentiam exhibendo, " dicentes " corde, ore, et opere:
" Gratias agimus tibi. "
" Tibi, " cui soli debetur honor et gloria. i ad Timoth. VI, 16 : Regi saeculorum immortali, etc.
"Domine," cujus servi sumus, "Deus," quem colimus, " omnipotens, " quem timemus. Vel, " Domine, " qui regis omnia per bonitatem, a Deus, " qui vides omnia per sapientiam, " omnipotens, " qui judicas omnia per potentiam. Vel, " Domine, " qui nos liberasti, " Deus, " qui nos creasti, " omnipotens, " qui nos judicabis.
" Qui es, " immutabilis, Jacobi, I, 17: Apud quem non est transmutatio.
" Et qui eras. " Glossa: " Olim quasi despiciebaris. " Vel, " Qui eras, " in aeternitate ante mundi creationem. Dicitur etiam : " Et qui venturus es, " quia hic agitur de fine mundi, quando statim jam venturus est. Expositor : " Praesentem jam demonstrant, quem venturum esse minime dubitant. "
" Quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. Et iratae sunt Gentes."
Hic ponitur causa quare sancti referunt gratias Christo.
Et dicuntur hic duo. Primo, referunt ei gratias pro his quae fecit in primo adventu. Secundo, pro his quae fient in secundo adventu, ibi, " Et advenit. "
In primo adventu tria fecit. Primum est, quod per virtutem propriam resurrexit. Secundum, quod Sanctos liberavit, Tertium, quod furor gentes arripuit. Primum, ibi, " Quia accepisti. " Secundum, ibi, " Et regnasti. " Tertium, ibi, v. 18: " Et iratae sunt. "