CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Ad primum argumentum hujus quaestionis principale. Respondetur ibi: Ad primum argumentum, et responsio facilis est.
(a) Contra , numquid Philosophi, etc. Dicit Doctor quod Philosophi sic ponentes, non potuerunt salvare aliquod malum fieri contingenter in universo, ut supra patuit, arguendo quod voluntas divina quidquid vult ad extra, contingenter vult, ut patebit dist. 8. quaest, ultima primi, et in secundo dist. 1. quaest. 1. et 37. dist. et in 2. quaest, quolib. Sed quomodo malum contingat in universo secundum Philosophos (loquendo semper de malo, ut est privatio alicujus perfectionis, quod est malum naturae) dicerent Philosophi, quod quando essent duo ordines causarum agentium de necessitate naturae, tunc si aliquid natum esset recipere aliquam perfectionem naturalem ab uno ordine causarum, et de necessitate reciperet, cum ageret de necessitate nisi impedimentum esset, si alius ordo fortior de necessitate produceret oppositum illius perfectionis, tunc malum contingeret. Exemplum, si
Luna et Sol, et aliqua stella fixa ut conjunguntur in aliquo puncto, puta Cancri, si non impediantur de necessitate producent aliquam perfectionem ; sed si alius ordo causarum fortior, puta, Mars, Saturnus et Venus ut conjunguntur in aliquo signo Zodiaci, et talis ordo esset fortior, et natus de necessitate produceret in eodem susceptivo oppositum perfectionis alterius ordinis, si tunc produceret, tunc malum naturae contingeret in universo.
(b) Quid autem Philosophi possunt dicere de libero arbitrio nostro, etc. Hoc diffuse habet pertractari in 2. dist. 37.
(c) Ad ultimum dico. Nota hanc responsionem quae stat in ista consequentia: Virtus infinita est in magnitudine ; ergo movet in non tempore, tam antecedens quam consequens includunt contradictionem. De antecedente patet, quia si est virtus infinita, certum est quod movebit corpus in instanti in quo est talis virtus ; et ex alia parte, quia est in corpore sive in magnitudine corporis extensa per accidens, movebit illud in tempore propter duas causas, quia habebit unam partem corporis propinquiorem et aliam remotiorem. Secundo, quia tale corpus aliqualiter resistit sibi, sed ista duo , scilicet resistentia et diversa approximatio partium mobilis ad ipsum movens , faciunt successionem esse in motu et corpus proprie moveri ; ergo ex hoc quod in antecedente illo ponitur virtus in magnitudine, sequitur quod proprie movebit, et ita jungendo ista duo simul: quod est infinitum et in magnitudine , sequitur quod proprie movebit et in non tempore, quod est contradictio, quia motus proprie dictus de necessitate est in tempore ; quia ergo virtus in magnitudine movebit in tempore, et quia infinita movebit in non tempore, et sic contradictio in tali antecedente ; similiter, patet contradictio in consequente, videlicet, ergo movebit in non tempore. Nam, quod motus sit in non tempore, est implicatio contradictionis, quia omnis motus fit in tempore, sed non sequitur hoc de virtute infinita, et non in magnitudine, quia illa potest agere in instanti, non tamen movere in instanti, quia est implicatio contradictionis. Sequentia clara sunt, et si quid difficultatis est, clare exponetur infra d. 8. quaest. illi.