IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Refutat D. Thomam : Primo, ex ipsius definitione data de charactere. Secundo, ostendendo contra ejus primam rationem, dari mutationem ad respectum extrinsecum, de quo infra d. 13. q. 1. et 3. d. 1. quaest 1.
Contra istud (b), et primo contra opinantem ex dictis ejus, quia contradicit sibi: ipse enim dicit hanc esse definitionem characteris. Character est signum communionis fidei et sanctae ordinationis datum a Hierarcha, vel quod est signum communionis divinorum, et sacrae ordinationis fidelium. Quomodocumque sic vel sic definiatur, dicit quod signum ponitur in definitione characteris, ut genus. Ex hoc arguitur, quod character non potest esse forma absoluta, quia ad quidditatem formae absolutae non pertinet essentialiter aliquis respectus, quia tunc illa quidditas esset ad se, et non esset ad se: nec etiam potest dici, quod relatio ponatur ibi tanquam genus, et non sit vere genus, quia hoc modo in definitione accidentis ponitur subjectum; patet autem quod relatio non est subjectum absoluti, nec etiam ratio receptiva.
Praeterea, sicut non sunt ponenda plura sine necessitate, ita quando aliquid ponitur praecise propter aliquid, non est illud ponendum perfectius quam requiratur ad illud aliud, vel quam possit ex illo alio concludi: nam illa perfectio ulterior, quae poneretur, frustra poneretur. Sed propter illa omnia, propter quae ponitur character, non est necesse, quod sit perfectio absoluta: possunt enim ista omnia etiam salvari sufficien ter, si sit forma aliqua relativa: ergo superflue et sine causa ponitur esse forma absoluta.
Minor patebit solvendo rationes: Prima enim accepit majorem falsam, quod probo dupliciter, primo per rationem ; secundo, per auctoritatem. Primo sic : Respectus non potest magis intrinsece advenire fundamento, quam quod necessario sequatur ipsum, posito termino, quia omnino non potest inesse fundamento, circumscripto termino, quia tunc non esset respectus, sed forma absoluta ; ergo si aliquis respectus potest extrinsecus advenire fundamento, sequitur quod non necessario sequitur fundamentum,etiam termino posito; ergo ille respectus potest esse novus omnino sine novitate funda menti vel termini ; ergo ad ejus esse novum potest esse aliqua mutatio, quia non est ad aliquod ab solutum. Quia si dicas respectum aliquem advenire extrinsecus subjecto, non tamen fundamento, hoc nihil est, quia relationes intrinsecae, utpote similitudo, quae consequitur albedinem, et hujusmodi, possunt extrinsecus advenire subjecto, quia fundamentum de novo advenit; ergo si illae sunt intrinsecae et aliae extrinsecae, erit differentia earum in comparatione ad fundamentum.
Praeterea, agens naturale non potest agere de novo, nisi aliquid ponatur novum, vel in ipso, vel in passo, vel habitudo nova eorum (hoc apparet, quia omnibus istis uniformiter se habentibus, uniformis erit actio, cum tale agens agat ex necessitate naturae); ergo si aliquod agens naturale habet aliquam actionem novam, vel erit aliqua forma absoluta ante istam actionem novam in agente, vel alia nova in passo, vel habitudo nova agentis ad passum. Sed nec primum, nec secundum est necessarium. Potest enim ignis de novo agere in lignum, absque hoc quod anteistam actionem ignis recipiat novam formam, vel lignum, quia prima forma absoluta, quam recipit lignum, est per istam actionem ; ergo est nova habitudo ignis ad lignum absque omni novitate formae absolutae. Hoc patet experimentaliter, quia activo eodem modo se habente, secundum potentiam activam, et passivo secundum potentiam passivam proximam, si fuerit aliquod impedimentum interpositum inter ista, non aget istud agens in passum; amoto autem isto impedimento vel obstaculo, aget; ergo est ibi nova habitudo agentis ad passum sine nova forma absoluta. Istud probatur ex intentione Philosophi 5. Physic. quia licet neget motum esse in Ad aliquid, prout ad genus Ad aliquid pertinent relationes intrinsecus advenientes, non negat tamen motum, vel mutationem esse in Ad aliquid intrinsecus adveniens, imo concedit. Concedit enim in genere ubi esse motum proprie, et tamen ubi non est nisi respectus quidam corporis circumscribentis ad locatum, vel locati ad corpus circumscribens.