IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad argumenta alienus quaestionis, in qua quaerebatur : An anima Christi de facto habuerit summam gratiam.
Arguit primo Doctor, probando quod non, quia Michael habuit tantam gratiam ; ergo anima Christi non habuit summam, loquendo de summa positive, ut tenet Doctor. Antecedens patet sic, Michael est beatus ; ergo habet summam gratiam. Consequentia patet, quia beatus est, qui habet quidquid recte potest velle ; sed Michael potest recte velle summam gratiam, ergo si summam non habet, non est beatus.
Confirmatur, scilicet, quod velle summam gratiam sit rectum, quia actus voluntatis conformiter elicitus inclinationi naturali est rectus ; sed Michael habet naturalem inclinationem ad summam gratiam, cum sit capax ejus, et perfectibilis ab ea ;ergo potest eam recte velle.
Respondet Doctor, glossando propositionem Augustini dupliciter.
Primo sic, beatus est qui habet: quidquid recte potest velle de potentia Dei ordinata ; sed Deus ordinavit Michaelem habere praecise tantam gratiam, et non summam, et sic de po--tia Dei ordinata non potest recte velle summam, sed praecise tantam, quantam Deus ordinavit ; sicut etiam de beatitudine, quamvis enim minus beatus habeat inclinationem ad summam beatitudinem, non sequitur quod si non habet summam, non sit beatus, quia non potest recte velle, nisi beatitudinem correspondentem meritis ejus, et hoc de potentia Dei ordinata, ut patet in 4. dist. 49. Secundo dicit Doctor quod si intelligatur de potentia absoluta, quod tunc potest sic intelligi, beatus est qui habet quidquid potest absolute recte velle, hoc est, quidquid Deus vult eum velle, sed non vult aliquem velle libere majorem gloriam, vel gratiam habere, quam sibi competit.
Nota tamen, quod potentia Dei absoluta, pro nunc potest dupliciter intelligi. Primo, ut est absoluta a priori lege, intelligendo, quod in illo instanti naturae quo aliquid determinavit fieri, puta tantam gratiam conferre Angelo, potuit oppositum ordinasse, scilicet quod non tantam praecise, sed summam. Alio modo, quod postquam ordinavit aliquid fieri, neque de potentia ordinata, neque absoluta potest oppositum, et sic, si determinavit conferre tantam gratiam Angelo, non potest de potentia sua absoluta, postquam determinavit majorem conferre, ut patet in primo, dist. 39. et 40. Et de potentia absoluta secundo modo loquitur hic, et non primo modo, sicut determinavit conferre tantam gratiam, ita in eodem instanti potuit determinare conferre summam gratiam, et hoc patet a Doctore in primo, dist. 39.
(b)Et cum probas. Et cum probatur, quod Michael potest recte velle summam gratiam, quia habet appetitum naturalem ad ipsam, dicit quod appetitus naturalis cujuscumque voluntatis est ad summam gloriam, etc.
Nota, quod inclinatio naturalis pro nunc est duplex ; nam quaedam est sic ad determinatam formam, quod si esset sub opposito ejus, esset ibi violenter, sicut grave sic naturaliter inclinatur ad ubi deorsum, quod si esset sub opposito illius, puta in ubi sursum, esset ibi violenter ; et hoc forte est, quia habet grave principium intrinsecum activum necessitans et determinans ad ubi deorsum, ut patet a Doctore wsecundo, dist. 2. quaest, 11 . Alia est inclinatio naturalis, quae absolute est ad formam sive ad perfectionem, et non est sic determinata ad aliquam formam vel perfectionem ; quod si esset sub opposito ejus, esset ibi violenter, ut patet de materia prima, quae naturaliter inclinatur ad formam, tanquam ad ejus perfectionem, et ideo si nunc sit sub aliqua forma, puta sub forma ignis, et post fiat sub forma aquae, deperdendo formam ignis, non fit violenter sub illa ; sed si materia prima naturaliter inclinaretur ad aliquam formam determinate, tunc si esset sub opposito illius, esset naturaliter inclinata ad aliquam formam determinate, nisi propter aliquod principium intrinsecum determinans et necessitans materiam ad illam formam praecise. Et hoc modo forte substantia ignis, si esset tantum sub frigiditate, esset ibi violenter, quia habet naturalem inclinationem ad calorem, et hoc per principium intrinsecum determinans illum ad tantum calorem praecise, ut patet a Doctore in 4. dist. 42. et ideo si esset sub opposito illius caloris determinati, esset ibi violenter. Et ex hoc forte potest inferri, quod principium receptivum plurium ubi, puta grave, quod est receptivum ubi sursum et ubi deorsum, quod si esset in ubi sursum, non esset ibi violenter, considerando illud grave, ut praecise receptivum, circumscribendo ab eo principium activum determinans illud ad ubi deorsum. In proposito ergo quamvis voluntas creata habeat naturalem inclinationem ad gratiam et ad alias perfectiones, quae possunt sibi inesse, tamen si illa non sit sub gratia, sed sit sub alio habitu, non erit ibi violenter, quia non inclinatur naturaliter ad illam gratiam determinare, ita quod non ad alium habitum. Et ultra, quamvis ista voluntas habeat naturalem inclinationem ad summam gratiam, si tamen esset tantum sub minima gratia, non esset ibi violenter, quia ita non inclinatur naturaliter sic ad summam gratiam determinate, quin etiam naturaliter inclinetur ad minimam ; et ideo existens sub minima, non erit violenter, et hoc est, quia nulla voluntas creata habet principium intrinsecum determinans et necessitans illam ad talem perfectionem praecise, vel ad talem gradum praecise illius perfectionis. Et hanc dictionem, quae est Doctoris, hene nota.
(c) Sed cum dicis, quod voluntas libera erit recta, si consonet voluntati naturali. Dicit Doctor quod actus rectus voluntatis ad hoc, ut sit rectus debet conformiter elici regulae divinae, quae est superior omni appetitui naturali. Si enim voluntas divina ordinavit actum eliciendum conformiter appetitui naturali, iste actus erit rectus ; non quia praecise ut elicitus conformiter appetitui naturali absolute sumpto, sed ut conformis regulae divinae. Si vero ordinavit actum eliciendum contra appetitum naturalem, tunc eliciendo actum contra illum appetitum conformem regulae divinae, ille actus erit rectus ; patet, quia recte volo mortem, quae tamen est contra naturalem inclinationem. Et de hoc vide prolixius Doctorem in secundo, dist. 8. q. 2. et quae ibi notavi, et in quarto, dist. 50. quaest. ultima.
(d) Ad aliud dico. Ad secundum respondet Doctor quod aliud est loqui de summa inclinatione ex parte fundamenti, sive naturae inclinatae ; et aliud est loqui de inclinatione ad summam gratiam, quia primo modo quanto natura est perfectior, tanto ejus inclinatio naturalis est perfectior, et sic voluntas Angeli, quae est perfectior voluntate animae Christi, perfectius inclinatur ad summam gratiam, quam voluntas animae Christi; et tamen stat quod utraque voluntas inclinetur ad summam gratiam possibilem creari, licet una perfectius inclinetur, et alia imperfectius, sive una magis, et alia minus. Et licet posset quietari in minima gratia, quia per illam conjungeretur ultimo fini, in quo voluntas quietatur, ut in quietativo extrinseco, ut patet a Doctore in quarto dist. 49. non tamen summe quietaretur, nisi haberet summam gratiam, quae summe conjungitur illi fini. Sed hic occurrit aliqualis difficultas in hoc, quod Doctor innuit, quod tantum summa natura creata summe inclinatur ad summam gratiam, et per consequens sola suprema natura summe appetit summam beatitudinem, tamen oppositum videtur Doctor tenere in 4. dist. 49. quaest. 9. ubi sic dicit, loquendo de appetitu naturali : Patet quod voluntas necessario et perpetuo et summe appetit Beatitudinem, et hoc in particulari; et parum infra sic dicit, quod summe appetat probo, quia summa inclinatio est ad summam perfectionem. Sic enim arguit Philosophus in prooemio Metaphysicorum : Si omnes homines natura scire desiderant ; ergo maximam scientiam maxime desiderant, sed summa perfectio voluntatis est beatitudo. Haec ille.
Respondeo, et dico primo, quod si inclinatio naturalis non est aliquid additum naturae, sed tantum est illa natura sic inclinata, ut videtur tenere Doctor in 4. distinct. 49. quaest. 9. tunc perfectior natura perfectius inclinatur ; et cum dicitur quod quaelibet voluntas summe inclinatur, ly summe potest dupliciter intelligi. Primo, quod talis voluntas, puta Socratis, dicatur summe inclinari, sic quod repugnet sibi posse plus inclinari. Alio modo, quod dicatur summa inclinatio in Socrate, sic quod major non possit esse in alia voluntate. Secundo modo non dicitur inclinari summe, sed bene primo modo, et Doctor intelligit primo modo.
(e) Ad tertium, respondet Doctor primo, quod illud antecedens videtur dubium, et contra Augustinum de libero Arbit. nec probatio illa valet, quod illa natura facta posset esse finita, et per consequens aliqua excellentior posset fieri, quia oporteret probare quod illa esset factibilis. Sed de hoc vide Doctorem in secundo Metaphysicorum, et vide quae ibi exposui. Secundo dicit, concesso tali antecedente, consequentia non valet, quia secunda natura si esset, non haberet influentiam in alias naturas ; sicut nec modo superior species in universo necessario influit in inferiora, ut patet. Summum autem in gratia influit secundum esse gratiae in inferiora, ideo videtur major necessitas, ut ponatur aliquod habens gratiam summam, quam aliquod habens summam naturam.
SCHOUUM.
Resolvit tertiam quaestionem per tria dicta. Primum, possibile est summam fruitionem seu gloriam conferri animae Christi effective ab alio, quia est receptiva omnis accidentis convenientis sibi, et non determinat sibi certum gradum hujus accidentis, scilicet fruitionis. Secundum, voluntas Christi cum summa gratia non eliceret summam fruitionem, quia voluntas perfectior, scilicet Angelica, cum eadem gratia eliceret majorem fruitionem, quia perfectior causa perfectiorem potest producere effectum ; et sic actus supernaturales non necessario commensurantur perfectioni causae partialis supernaturalis, sed etiam majoritas eorum provenit ab excessu concausae naturalis, elevatae tamen per aliam concausam supernaturalem: ita praeter Scotum et omnes Scotistas, Richard. Durand. Cajet. Palud. et Major citati in titulo hujus quaestionis. Tertium, de facto fruitio Christi est summa elicitive, quia habet summam gratiam, quam nullus Angelus habet, per quam elicit majorem fruitionem, quam ulla alia voluntas ; an vero habuerit summam fruitionem de possibili, Docter non resolvit, sed secundum dictum ejus hic quaest. 2. in commendando Christo melius esse excedere, quam deficere, tenendum est quod sic, quia summa fruitio de possibili videtur esse unum factibile juxta resolutionem quaest. 1.
Ad tertiam quaestionem (f) dico quod .animam posse summe frui, potest intelligi dupliciter, vel formaliter vel effective, hoc est, vel quod summa fruitio informet istam voluntatem, a quocumque causetur ; vel quod ipsa voluntas eliciat summam fruitionem, et sit causa activa respectu ejus. Primo modo possibile est summam fruitionem creabilem conferri animae Christi, quia ipsa est receptiva cujuslibet accidentis convenientis sibi, et in summo, quia non determinat sibi certum gradum istius, sicut fuit probatum in prima quaestione de gratia, et fruitio est quoddam accidens absolutum, possibile creari a primo causante immediate sine actione voluntatis creatae.
Secundo modo videtur probabile, quod cum illa voluntas non possit tantam vim activam habere, quantam voluntas creata alia potest habere, ut Angelica, non potest ita perfecte elicere fruitionem, sicut alia voluntas potest. Licet enim possit summam gratiam habere, quae ut causa partialis respectu fruitionis aeque causaret fruitionem in ipsa et Angelo, si haberet eam, tamen alia causa partialis erit inaequalis, ut voluntas : altera autem causa partiali deficiente, deficiet effectus, licet reliqua causa partialis sit aequalis. Modo tamen de facto est maxima elicitive, quia licet non sit voluntas ejus ita perfecte activa, sicut voluntas Angeli, tamen ipsa cum summa gratia, ut alia causa partiali activa, potest in perfectiorem fruitionem, quam voluntas Angeli cum minori gratia, quia excedentia gratiae excedit in ea efficientiam voluntatis Angeli.