REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Dona septem de quibus Isai. 11. non distingui a virtutibus, est contra D. Thomam, sed cum Doctore in hoc, et de indistinotione beatitudinum a virtutibus, tenent Gab. hic quaest, unic. art. 2. Major quaest. I. Ovando propositione 3. Alm.quaest. unic. et 3. Moral. cap. 2. Altis. 4. tr. 8. quaest. I. Occham 4. quaest. 3. Vasq. 1. 2. d. 39. cap. 2. Salus ibi, tract. 12. d. unic. sect. I. Explicat quomodo virtutes in se, vel in suis speciebus, enumerentur illis donis.
In donis numerantur quatuor virtutes cardinales, prudentia, in dono consilii, consiliatio enim est recte syllogizare practice, unde habitus, quo quis est consiliativus, est prudentia. Fortitudo exprimitur in suo nomine ; temperantia in timore, quae omnino idem est qucd humilitas. Unde quando Scriptura frequenter commendat timorem, ut illud : Initium sapientiae timor Domini, nihil aliud est nisi humilitas, quae est principium omnium virtutum. Justitia exprimitur in dono pietatis, quae apud Salvatorem vocatur misericordia, et ista est species justitiae. Exprimuntur ergo inter dona quatuor virtutes cardinales in se, vel in suis speciebus. Duae infusae exprimuntur, charitas per spiritum sapientiae. Sapientia enim est charitas, est enim habitus quo sapit habenti illud objectum, quod est in se sapiendum, quo scilicet placet mihi bonum ejus in se, et illud volo mihi, et per hoc spes datur intelligi, quae explicite non enumeratur. Sapientia enim est, qua sapit mihi Deus in se, et qua sapit mihi, ut bonum, nam qui sapit, et saporem in se approbat, et sibi appetit. Fides infusa exprimitur per alia duo dona, intellectum et scientiam, qui dicunt unum tantum habitum differentem secundum perfectum et imperfectum. Potest enim intellectus dici fides imperfecta, quae est notitia articulorum primorum, et scientia fides perfecta, quae est explicita notitia de articulis.