Theophylactus. Quamvis dominus ad passionem erat iturus in brevi, praedicat propriam deitatem: nec hoc tamen incaute aut arroganter; sed modeste quaerit; unde dicitur dixit autem ad illos: quomodo dicunt christum filium David esse? Ambrosius in Lucam. Non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, quia caecus ille, David filium confitendo, meruit sanitatem; et pueri dicentes: hosanna filio David, praecelsae praedicationis gloriam deo deferebant; sed reprehenduntur, quia non credunt filium dei; unde subditur et ipse David dicit in libro Psalmorum: dixit dominus domino meo. Et pater dominus, et filius dominus; sed non duo domini, sed unus est dominus: quia pater in filio, et filius in patre: ipse ad dexteram patris sedet, quia patri consors, nulli secundus est; sequitur enim sede a dextris meis. Nec praefertur qui ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur qui admittitur: gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis. Augustinus de symbolo. Sessione autem ista non accipiamus humanis membris positum, tamquam pater sedeat in sinistra et filius sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligamus potestatem quam accepit ille homo susceptus a deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus. Cyrillus.
Vel quod sedet ad dexteram patris, supernam eius gloriam probat: nam quorum est thronus aequalis, et maiestas. Sessio vero in deo significat regnum, et omnium potestatem. Sedet ergo a dextris dei patris, quia verbum ex paterna substantia prodiens, factum caro, divinam non exuit dignitatem. Theophylactus. Manifestat ergo quod adversarius patris non est, sed secum concordat; cum pater repugnet adversariis eius; sequitur enim donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Ambrosius. Ergo et deum christum, et hominem esse credamus; cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Theophylactus.
Quaerit ergo ipse, et mota dubitatione sinit illos colligere quid sequatur; unde subdit David ergo dominum illum vocat, et quomodo filius eius est? chrysostomus.
David quidem pater christi et servus; hoc quidem secundum carnem, illud secundum spiritum. Cyrillus. Et nos ergo novis Pharisaeis, qui nec verum dei filium, neque deum esse fatentur natum ex sacra virgine, sed dividunt unum filium in duos, talem obicimus quaestionem: quo pacto filius David dominus eius est, et non humano dominio, sed divino?