Rabanus. Audierat forsan homo iste a domino, tantum eos qui volunt parvulis similes esse, dignos introitu regni caelestis; et ideo certior cupiens esse, non per parabolas, sed aperte postulat exponi, quibus meritis vitam aeternam consequi possit. Et ideo dicitur et ecce unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Hieronymus.
Iste qui interrogat, et adolescens et dives erat et superbus, et non voto discentis sed tentantis interrogat: quod ex eo probare possumus quod dicente sibi domino si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, quae sunt illa mandata; quasi non et ipse legere, aut dominus posset eidem haec iubere contraria. Chrysostomus in Matth.. Ego autem avarum quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recuso dicere, quia et christus talem eum esse redarguit; simulatorem autem nequaquam, quia non est securum de incertis iudicare, et maxime accusando.
Marcus autem hanc suspicionem destruit: dicit enim, quod occurrens, et genuflectens rogabat eum, et quoniam inspiciens eum iesus, amavit eum. Si etiam eum tentans accessisset, demonstrasset nobis hoc evangelista, sicut in aliis facit. Si autem et ipse siluisset, christus eum non permisisset latere, sed redarguisset manifeste, aut occulte insinuasset. Hoc autem non facit: sequitur enim qui dicit ei: quid me interrogas de bono? Augustinus de cons. Evang.. Potest autem videri distare aliquid, quod hic secundum matthaeum dicitur quid me interrogas de bono? secundum alios autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est.
Magister autem bone, nondum est interrogatio.
Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum? et interrogas de bono? Hieronymus. Quia vero magistrum vocaverat bonum, et non deum vel dei filium confessus erat, dixit quemvis sanctum hominem comparatione dei non esse bonum: de quo dicitur: confitemini domino, quoniam bonus. Et ideo dicit unus est bonus deus.
Ne quis autem putet in eo quod bonus deus dicitur, excludi a bonitate filium dei, legimus in alio loco: pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Augustinus de Trin.. Vel quia ille vitam aeternam quaerebat (vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur deus, sed ad gaudium sempiternum) et non intelligebat cum quo loquebatur, quoniam tantummodo eum filium hominis arbitrabatur; ideo dicit quid me interrogas de bono, et vocas me, secundum quod vides, magistrum bonum? haec forma filii hominis apparebit in iudicio, non tantum iustis, sed et impiis; et ipsa visio malum eis erit, quia poenalis erit. Est autem visio formae meae, in qua aequalis sum deo. Ille ergo unus deus, pater, filius et spiritus sanctus, ipse est solus bonus; quia nemo videt eum ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam veram. Hieronymus. Salvator etiam noster bonitatis testimonium non renuit, sed magistri absque deo exclusit errorem. Quae autem utilitas est ut ita responderet? reducit enim eum paulatim, et erudit liberari ab omni adulatione; et ab his quae sunt super terram eum abducens, deo adhaerere suadet, et futura quaerere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons universorum bonorum. Origenes in Matth.. Respondet etiam sic christus, propter eum qui dixit: quid boni faciam? quando enim declinamus a malo et facimus bonum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, dicitur bonum quod facimus: quantum autem ad veritatem secundum quod hic dicitur unus est bonus, bonum nostrum non est bonum.
Dicere autem potest quis quoniam sciens dominus propositum interrogantis non esse ut faciat vel humanum bonum, dixit quid me interrogas de bono? ac si dicat: cum sis imparatus ad ea quae dicuntur bona, cur me interrogas de bono? post hoc autem dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi considera, quoniam adhuc quasi extra vitam constituto respondit si vis ad vitam ingredi: secundum enim unum modum homo est extra vitam, qui est extra eum qui dixit: ego sum vita. Alias autem omnis qui super terram est, quamvis iustissimus, potest quidem in umbra esse vitae, non autem in ipsa vita, cum sit corpore mortis circumdatus. Introibit autem quis in vitam, abstinens se ab operibus mortuis, appetens autem opera viva. Sunt autem et verba mortua et verba viva, et cogitationes mortuae et cogitationes vivae: et ideo dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Augustinus de verb. Dom.. Nec etiam dixit: si vis venire ad vitam aeternam; sed si vis ingredi ad vitam, eam definiens vitam quae fuerit aeterna vita. Hic ergo considerandum est, quemadmodum amanda sit aeterna vita, quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita.
Remigius. Demonstratur autem his verbis quia lex suis impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed et vitam aeternam.
Et quia hoc audierat, sollicitus factus interrogavit: unde sequitur dicit illi: quae? chrysostomus in Matth.. Hoc autem non tentans dixit; sed aestimans alia quaedam praecepta esse praeter legalia quae vitae causa fierent ei. Remigius.
Iesus vero quasi infirmo condescendens, clementissime legis praecepta exposuit: unde sequitur iesus autem dixit: non homicidium facies: quorum praeceptorum expositio est sequens sententia, qua dicitur et diliges proximum tuum sicut teipsum.
Etenim apostolus dicit: qui diligit proximum, legem implevit.
Quaerendum est autem: quare dominus tantum secundae tabulae praecepta commemoravit? idcirco scilicet quia forte iste studiosus erat in dilectione dei; sive quia dilectio proximi gradus est ascendendi ad dilectionem dei. Origenes in Matth..
Forsitan autem ista praecepta sufficiunt ut in principium, ut ita dicam, vitae ingrediatur quis; non autem sufficiunt haec vel alia similia istis ad interiora vitae introducere quemquam. Qui autem praeterierit unum istorum mandatorum, nec in principium vitae intrabit. Chrysostomus in Matth.. Quia ergo dominus ea praecepta commemoraverat quae erant in lege, ideo sequitur dicit illi adolescens: haec omnia servavi a iuventute mea.
Et neque hic stetit; sed rursus interrogat quid adhuc mihi deest? quod et ipsum signum est vehementis desiderii.
Remigius. Illis autem qui in gratia perfecti esse volunt, ostendit qualiter ad perfectionem venire possunt: unde sequitur ait illi iesus: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Notanda sunt ista verba: non enim ait: vade et manduca omnia quae habes; sed vade et vende. Et non ait: aliqua, sicut Ananias et Saphira; sed omnia. Et pulchre subiungit quae habes: illa enim habemus quae iuste possidemus.
Illa ergo quae iuste possidentur, vendenda sunt; quae vero iniuste, sunt eroganda illis quibus fuerant ablata. Nec ait: da proximis aut divitibus a quibus accipies similia; sed da pauperibus. Augustinus de operibus monachorum. Nec attendendum in quibus monasteriis, vel in quo loco indigentibus fratribus hoc quod habebat aliquis impenderit: omnium enim christianorum una respublica est.
Et ideo quisquis christianus necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod necessarium est sibi, accipit, de eo quod est christi accipit.
Rabanus. Ecce duas vitas hominibus propositas audivimus: activam, ad quam pertinet non occides, et cetera legis mandata; et contemplativam, ad quam pertinet si vis perfectus esse. Activa ad legem pertinet, contemplativa ad evangelium: quia sicut vetus novum praecessit testamentum, ita bona actio praecedit contemplationem.
Augustinus contra faustum.
Nec tamen illi soli qui ut sint perfecti vendunt vel dimittunt omnia sua, pertinent ad regnum caelorum; sed huic militiae christianae, propter quoddam commercium caritatis, subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo; cui dicetur in fine: esurivi et dedistis mihi manducare: quo absit ut istos a mandatis evangelicis alienos a vita aeterna separandos iudicemus. Hieronymus contra vigilantium. Quod autem vigilantius asserit, eos melius facere qui utantur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividant, quam illos qui possessionibus venumdatis semel omnia largiantur: non a me ei, sed a deo respondebitur si vis perfectus esse, vade et vende. Iste, quem tu laudas, secundus, aut tertius gradus est; quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Gennadius de eccles.
Dogmat.. Bonum est enim facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine egere cum christo.
Chrysostomus in Matth..
Et quia de pecuniis erat sermo, a quibus denudari admonuit, ostendit quod ampliora his retribuet quanto terra maius est caelum: et ideo dicit et habebis thesaurum in caelo. In thesauro enim copiam et permanentiam retributionis ostendit.
Origenes in Matth.. Si autem omne mandatum in hoc verbo impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum, perfectus autem est qui impleverit omne mandatum, quomodo dominus dicenti adolescenti: haec omnia servavi a iuventute mea, quasi nondum perfecto, dicit si vis perfectus esse? forte autem quod ait: diliges proximum tuum, non a domino positum est, sed ab aliquo additum, quia nec marcus nec Lucas hunc locum exponentes hoc addiderunt.
Vel aliter. Scriptum est in evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei vade et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum dominus: quomodo dicis: feci legem et prophetas? quoniam scriptum est in lege: diliges proximum tuum sicut teipsum? et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore morientes prae fame; et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos. Volens ergo dominus arguere divitem illum, dicit si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Sic enim apparebit si diligis proximum tuum sicut teipsum. Sed si perfectus est qui habet omnes virtutes, quomodo fit perfectus qui vendit omnia sua, et pauperibus dat? ponamus enim aliquem hoc fecisse, quomodo statim erit sine ira, sine concupiscentia, suscipiens omnes virtutes, et deponens malitiam universam? sapienti ergo videbitur forsan dicere, quoniam qui pauperibus tradidit bona sua, ipsorum orationibus adiuvatur, accipiens ad suam spiritualem inopiam illorum spiritualem abundantiam, et fit hoc modo perfectus, quamvis aliquas humanas habuerit passiones. Aut ita: iste qui mutavit pro divitiis paupertatem ut fiat perfectus, credens sermonibus christi, adiuvabitur, ut sapiens fiat in christo, iustus et castus et absque omni passione; non tamen sic ut in ipso tempore quo tradidit bona sua pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illo die incipiet speculatio dei adducere eum ad omnes virtutes.
Aliter autem ad expositionem moralem transibit, dicens substantiam esse uniuscuiusque actus animae eius. Imperat ergo christus vendere omnem substantiam malam, et quasi tradere eam virtutibus operantibus eam quae ab omni bono pauperes sunt. Sicut enim pax apostolorum revertitur ad ipsos, nisi fuerit filius pacis, sic universa peccata revertuntur ad actores eorum, cum non fuerit quis utens malis eorum: et sic neque dubitatio erit, quin statim erit perfectus qui sic vendidit omnes proprias facultates. Manifestum est autem quod qui talia agit, habet thesaurum in caelo, et ipse factus caelestis. In suo enim caelo habebit thesaurum gloriae dei, et divitias in omni sapientia dei. Talis autem poterit sequi christum, quia non distrahitur ab aliqua mala possessione quo minus christum sequatur.
Hieronymus. Multi etiam divitias relinquentes, dominum non sequuntur; nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias salvatorem sequantur: idest, relictis malis, faciant bona.
Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas: et ideo sequitur et veni, sequere me; sequitur enim dominum qui imitator est eius, et per vestigia illius graditur.
Sequitur cum autem audisset adolescens verba haec, abiit tristis. Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur: erat enim habens multas possessiones; idest spinas et tribulos, qui sementem dominicam suffocaverunt. Chrysostomus in Matth.. Non enim similiter detinentur qui pauca habent, et qui multis abundant: quoniam abiectio divitiarum maiorem accendit flammam, et violentior fit cupido. Augustinus ad Paulinum et therasiam. Nescio autem quomodo cum superflua terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt; nam unde iuvenis iste tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias? aliud est enim iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere: illa enim velut extranea repudiantur, ista velut membra praeciduntur. Secundum historiam autem, iste adolescens laudabilis quidem est, quia non occidit, non adulteratus est; vituperabilis autem, quia contristatus est in verbis christi vocantibus eum ad perfectionem. Adolescens quippe erat secundum animam et propterea, relinquens christum, abiit.