The Carmina of Caius Valerius Catullus
We, maids and upright youths, are in Diana's care: upright youths and maids, we sing Diana.
Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque. sei ad rei ventumst
Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille. sei ad pii rogum fili
Lugetur, orba cum flet unicum mater, 5
Renidet ille. quidquid est, ubicumquest,
Quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum test mihi, bone Egnati.
Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs 10
Aut fartus Vmber aut obesus Etruscus
Aut Lanuinus ater atque dentatus
Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
Tamen renidere usque quaque te nollem: 15
Nam risu inepto res ineptior nullast.
Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
Quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
Dentem atque russam defricare gingivam,
Vt quo iste vester expolitior dens est, 20
Hoc te amplius bibisse praedicet loti.