The Carmina of Caius Valerius Catullus
We, maids and upright youths, are in Diana's care: upright youths and maids, we sing Diana.
Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divom ad fallendos numine abusum homines,
Multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
Omniaque ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies? 10
Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et dis invitis desinis esse miser?
Difficilest longum subito deponere amorem.
Difficilest, verum hoc quae lubet efficias.
Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum: 15
Hoc facias, sive id non pote sive pote.
O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
Extremam iam ipsa morte tulistis opem,
Me miserum aspicite (et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi), 20
Ei mihi surrepens imos ut torpor in artus
Expulit ex omni pectore laetitias.
Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
Aut, quod non potisest, esse pudica velit:
Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. 25
O di, reddite mi hoc pro pietate mea.