DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXV. Sycomorus.
Sycomor, id est, sycomorus, nomen Graecum, sic dicta, quia folio moro similis, et a Latinis celsa appellatur ab altitudine : quia non est minima ut mortis. Dicitur autem sycomorus quasi ficus fatua : quia Maria vovendo virginitatem, reputata est fatua, sicut legitur in apocrypho de Infantia ejus : sed ob hoc Deo facta est ficus dulcis. Et ad hoc ascendit Christus in hanc sycomorum, ut nobis visibilis appareret. Similiter et in cruce, quae est sycomorus : quia a mundanis visa est paena crucis stultitia. Unde, I ad Corinth. I, 23 : Gentibus autem stultitiam. Crux enim credentes alit, ut ficus : sed a mundanis et haereticis reputatur ut fatua. Ad hoc autem ascendit Christus in sycomorum crucis, ut nobis ostenderet quo esset ascendendum, et unde posset videri.
Propter hoc Zachaeus qui interpretatur justificatus gratia Dei interius illustrante : quia ipse statura pusillus erat, nec videre poterat prae turba Dominum transeuntem, ascendit in arborem sycomorum, ut videret Jesum . Et tu, si non potes Dominum videre prae turba viliorum et strepitu turbationis saecularis, ascende in arborem sycomorum. Et hoc est quod. dicit Apostolus, 1 ad Corinth. III, 18 : Si quis videtur sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens. Propter hoc dicitur, II Paralip.I, 15 I Praebuit rex Salomon argentum . et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus multitudine magna. Jerusalem Ecclesia vel religio, Salomon Christus, veri claustrales vita et contemplatione sublimes quasi cedri a mundi amatoribus reputantur sycomori campestres : sed omnia pro Christo relinquere dulcis est fatuitas, quia et per hoc Christum dulcescunt, et ad ejus perpetuam visionem perveniunt. Et hoc est quod dixit Zachaeus postquam de sycomoro quam ascenderat, descendit, et contemplatus est Jesum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : ei si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum .