CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quibus commutationibus contrapassum est justum, et in quibus non ?
Hoc autem quod contrapassum vocant Pythagorici, in commutationibus quidem tenet tantum quae communicativae vocantur. Communicativae autem sunt, in quibus per contractum voluntarium res unius pro re alterius commutatur. Talis enim commutatio in politicis continetur per hoc justum quod vocatur contrapassum : et si hoc justum non sit, dissolvetur commutatio civium : contrapassum autem oportet accipi secundum proportionalitatem et non semper secundum rei aequalitatem : eo quod contractus ad unum judicari non potest, sed ad tria,sicut dicit Tullius. Forum enim aliquando disponit princeps pro communi utilitate decernens quod quanti vendendum sit : quia aliter pro necessitate rei aliquando nimis damnificaretur cives : sicut tempore caristiae decernitur, quod tanto et non pluri vendatur modius frumenti. Aliquando tales commutationes fiunt pacto interveniente sine omnis deceptionis fraude : et tunc pro re non datur aequivalens, sed id quod pactum est. Aliquando diriguntur tales commutationes ad rei paritatem, ut aequivalens habeat qui vendit, ad hoc quod alius emit. In his ergo considerationem habere oportet ut contrapassum justum non semper ad idem determinetur, sed aliquando ad par, aliquando ad pactum, aliquando vero ad judicatum repatiatur.
Adhuc autem in talibus commutationibus res pro re commutari non potest, ut domus pro lecto, vel modius tritici pro calceis, qui nec aequivalentes sunt semper nec aequalis indigentiae. Granum enim commutans non semper calceis indiget ut granum in calceos commutet. Talis enim commutatio non fit per aequalitatem rerum commutatarum, sed potius secundum proportionem valoris rei unius ad valorem rei alterius, proportione habita ad indigentiam quae causa commutationis est. In contrafacere enim proportionale, sicut dictum est, civitas commanere potest : civitas enim non commanet nisi indigentiae civium suppleantur : suppleri autem non possunt sine tali commutatione rei unius ad alteram. Nullus enim omni suae Indigentiae ex seipso habet supplementum : si enim ex se granum habet, calceo et domo et lecto indiget, et faciens unum., perfectus in altero esse non potest : propter quod quilibet alio indiget : et in tali commutatione salvatur civitas.
Hoc autem probatur : quia quilibet in civitate quaerit, aut quod male passus est in civitate, aut quod bene. Qui enim male passi sunt, quaerunt quod et illi male
patiantur a quibus male passi sunt : quia si non contrapatiantur qui male fecerunt, non urbanitas, sed. servitus est illis qui male passi sunt, quod scilicet ad voluntatem aliorum mala sustineant sicut servi sustinent a dominis. Urbanitas autem servitus non est, sed libertas et democratia quaedam. Si ergo per legem faciens contrapati cogatur secundum proportionem quam diximus, civitas in una libertate communicationis salvatur et commanet: et hoc debet intendere politicus. Si autem quaerunt quod bene passi sunt : et tunc quaerunt eos a quibus bene passi sunt, ut per retributiones et gratiarum actiones proportionaliter omnia faciant eis. Si autem hoc non fiat, tunc retributio justa non fit. Retributione autem justa facta, civitas commanet. Propter quod legislatores prompte faciunt fieri in civitatibus sacrum gratiarum, ut sine dispendio temporis unicuique statim retributio fiat. Sacrum autem gratiarum appellamus, quod lege sacratum est : gratiam autem, retributionem congruam secundum proportionalitatem : hoc enim proprium est gratiae secundum quod hic gratiam accipimus, qua scilicet grate et amice commanent cives. In hac enim gratia eum qui gratiam accepit, refamulari ei oportet qui gratiam fecit vel impendit : et rursus eum qui primo fecit gratiam, iterum incipere ut faciat gratiam ei qui refamulatus est. Talis enim fluxus et refluxus gratiarum commanere facit civitatem : facit enim retributionem secundum proportionalitatem supradictam conjugatio gratiae secundum diametrum. Secundum enim diametrum gratia unius transit in alium, et gratia alterius retransit in istum.
Et hoc manifestum est in descriptione figurae. Puta aedificator domus significetur per a, coriarius autem calceum faciens per B, mutata indigentia aedificatoris ad coriarium,et e converso, designentur per lineam a b : domus autem quae est opus aedificatoris signetur per g, dependentia domus ad aedificatorem desi- gnetur per lineam a g: calceamentum autem quod est opus coriarii, designetur per D, dependentia calceamenti ad coriarium significetur per lineam b d : commutabili tas domus in calceamentum, et e converso, signetur per lineam gd, transitus autem domus ad coriarium signetur per diametrum gb, transitus vero calceamenti ad aedificatorem signetur per diametrum a d.
A. aedificator. Coriarius. B.
AdminBookmark
G. Domus. Calceamentum. D.
aedificator enim domo non indiget, eo quod domus in seipso habet facultatem : haec enim non transit ad ipsum quod habet. Eadem ratione coriarius calceamento non indiget. Similiter aedificator coriario non indiget, nec e converso : quia uterque ut homo est, et uterque in humanitate perfectus. Similiter domus calceamento non indiget, nec e converso : quia utrumque supplementum indigentiae est. Sed aedificator calceamento indiget quod non habet : et similiter coriarius domo. Si ergo secundum indigentiam fiat commutatio, non secundum latera quadrati erit commutatio, sed secundum diametros. Hanc autem descriptionem ponimus in quatuor terminis, qui sunt termini proportionis disjunctae : infra au-
tem in tribus exemplificabimus, qui sunt termini proportionis continuae, ut secundum utramque proportionem perfectior sit doctrina. Secundum hanc igitur descriptionem aedificatorem a coriario oportet accipere opus ejus, et vice versa aedificatorem retribuere coriario quod secundum contrapassum justum est ipsius coriarii : quia aliter in laboribus et expensis non respondebit. Si igitur primum sit quod in tali commutatione est aequale secundum proportionalitatem ad par, pactum, vel judicatum : et deinde contrapassum fiat : tunc erit quod dicitur, scilicet quod civitas salvatur et commanet. Primum autem dicimus sicut emptionem justo pretio factam : et quod deinde fit, dicimus sicut pretii solutionem. Si autem non sic fiat in commutationibus talibus, non salvatur aequalitas proportionis, qua non salvata, civitas non commanet : quia non retribuitur in laboribus et expensis. Sicut enim dicit Eustratius, nulla civitatis commutatio fit in omnibus civibus eadem operantibus : quia si omnes eadem operentur, unusquisque habebit quod suum est, et in hoc omnes unum erunt. Indigentia autem humana multa requirit et valde diversa, quae ab uno perfici non possunt : sed oportet quod a multis multa fiant. Propter hoc dicit Tullius, quod quemadmodum corporis humani aedificatur civitas. In corpore enim humano quamvis unum sit regens, scilicet cor, tamen multa membra officialia sunt in diversa officia distributa, quae ab uno perfici non possunt, ut mutuis obsequiis se invicem coadjuvent membra, et sic corpus in consistentia remaneat. Et per omnem eumdem modum est in civitate, ubi multitudo artificum sibi invicem subserviens commanere facit civitatem. In talibus nihil prohibet opus unius melius esse in valore quam opus alterius, et magnam habere differentiam secundum labores et expensam. Commutatio autem non fit nisi in aequalitate proportionis. Oportet igitur ea quae differentia sunt, aequari ad proportionem. Hoc autem et in omnibus artibus mechanicis est Omnes enim destruerentur, si ille qui facit contractum secundum quantum et quale, non patitur a retribuente tantum et tale. Non enim ex uno genere artificum potest fieri civitas. Ex duobus enim medicis non fit communicatio, sed ex medico et agricola : et universaliter loquendo communicatio fit ex omnino alteris artificibus et non aequalibus secundum opera. Tales autem aliquo uno oportet aequari : eo quod commutatio non fit nisi secundum aequalitatem proportionis. Proportionari autem non possunt qui in uno conveniunt : linea enim ad proportionem valorem non habet : et si ita in se accipiantur sicut substantia lecti et substantia domus, nunquam proportionari possunt. Oportet igitur quod ista accipiantur non absoluta, sed comparata aliqualiter ad valorem secundum indigentiae usum, et aliter non erit commutatio ipsorum. Sic enim in uno conveniunt cui addi et auferri potest : et hoc modo reduci possunt ad. aequalitatem proportionis.