IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Contra istud, etc. Hic posset fusius tractari illa quaestio de essentia et differentia relationis extrinsecus advenientis, sed quia haec ex professo tractatur infra dist. 13. non est visum jam plurimum inhaerere ; est enim Philosophica difficultas, quam non libenter rei Theologicae. admisceo, nisi per se necessaria sit ad ejus declarationem. In hac autem difficultate,
quae obscura est, sufficit tantum attingere quid dici possit, ut natura characteris salvetur, quoad illas proprietates, quae ei conveniunt, juxta sensum Theologorum, ideoque Doctor tenet problematice esse absolutum vel respectivum. Respectivum esse docuerunt aliqui antiqui, ut videre est apud Alensem ; aliqui enim dicunt esse relationem rationis, ut supra tenuerunt citati ; aliqui relationem de praedicamento Ad aliquid, ut Albertus ; aliqui partem absolutum, partim respectivum importare ; et ab hac non multum abhorret sententia D. Thomae, prout characterem definit: aliqui ponebant eam figuram in quarta specie Qualitatis, et sic de necessitate importat relationem. Hi varii modi dicendi proveniunt magis ex quaestione Philosophica quam Theologica, quia nempe hanc vel illam proprietatem characteris ita declarant, ut ex ea conjiciant realitatem ejus, et speciem Physicam.
Sequendo ergo textum Doctoris ut jacet, impugnat rationem D. Thomae, primo ad hominem, quia definit characterem per genus signi, quod relativum est; idem autem nequit esse absolutum et relativum simul, quod patet ex prima divisione entis in absolutum et respectivum; inter dividentia autem per se aliquod tertium, talis est oppositio, ut nihil contentum sub uno, posset esse species, aut differentia per se alterius. Si dicas hoc verum esse in ente praedicamentali tantum, et non transcendentali; contra, non qua ens praedicamentale hoc ipsi contingit, sed qua dividentia opponuntur, sicut et divisa, alias non essent dividentia per distinctionem sui et constituti ab aliis.
Si dicas verum esse in relativis praedicamentalibus, non autem transcendenlalibus ; contra, haec divisio est entis transcendentalis per modos essendi oppositos, qui reducuntur ad extrema contradictionis, non magis in praedieamentalibus quam transcendentibus; si ergo divisiones aliae entis, verbi gratia, in substantiam et accidens, ex diverso modo essendi, qui implicat extrema contradictionis, est talis, ut nihil possit esse simul substantia et accidens: ita nec relativum, neque absolutum possunt facere unum per se, per modum alicujus ex determinabili et determinato, seu quasi actus et potentiae.
Accedit, quod character ponatur in praedicamento: ergo secundum differentiam et genus debet spectare ad praedicamentum idem, eo modo quo differentia reducitur ad praedicamentum ; ergo vel ad praedicamentum absolutum vel respectivum, et consequenter constitui, vel ex solis absolutis, vel ex solis respectivis.
Secundo, sicut non sunt multiplicanda entia sine necessitate, ita etiam non debet poni aliqua ratio particularis entis, nisi prout necessitas exigit, quia eadem ratio vitandae superfluitatis, quae excludit ens quoad substantiam, excludit etiam quoad modum, qui excedit perfectionem et necessitatem effectus. Omnes autem proprietates characteris poni et salvari possunt absque forma absoluta, ut est assimilare, distinguere, significare gratiam sui Sacramenti, tanquam dispositio permanens, et forma quaedam prior significat sequentem, conformare Christo, etc. Ergo salvari potest haec ratio in sola relatione. Quod si dicas supponi dari posse relationem novam realem, quae terminare possit mutationem, quod negat ratio praedicta, ac proinde argumentum esse nullum, et ex non concesso. Hanc responsionem elidit respondendo ad rationem D. Thomae dicendo majorem ejus esse falsam.
Probat autem falsitatem ejus, respiciendo ad intentum arguentis, quod est ad relationem non esse mutationem, quod importat major, quae est negativa; et intendit de mutatione, quae proprie mutatio est ex 5. Physicorum textu 10. Fundamentum autem hujus est, quia seclusa actione extrinseci agentis, resultat relatio in fundamento, ex natura ejus, posito termino, neque est major connexio relationis ad fundamentum, qua ad illud seclusa alia mutatione, sequatur, quam haec ; ergo, inquit Doctor, si esset aliqua relatio extrinsecus adveniens, et non ex natura fundamenti et termini necessario sequens, sed ex actione agentis extrinseci, quae etiam potest non esse, quamvis fundamentum, et terminus existant, quia illa actio ad illam potest non poni (hic distinctionem insinuat inter relationem intrinsecus et extrinsecus advenientem), posset illa esse nova, sine ulla novitate fundamenti et termini, quoad absoluta ; talis ergo posset poni character. Hujusmodi relationes dari probat, quia tales sunt actio, passio, ubi, ut probat in littera, exponendo Philosophum, qui admittit loco citato mutationem proprie dictam ad ubi, quod non est aliud, praeter locatum et locum quam relatio. Omitto hic responsiones aliorum, quia alias recurrent.