IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad quartam quaestionem, respondetur posse summam fruitionem a Deo dari animae Christi non habenti summam gratiam, quia haec est causa efficiens fruitionis, quam Deus supplere potest. An vero sine summa gratia posset anima Christi elicere summam fruitionem, respondet negative, si teneatur quod est connexio essentialis inter voluntatem et gratiam in or dine ad eliciendum fruitionem. Si tamen dicatur Deum posse supplere concursum gratiae, voluntate eliciente, sicut cum gratia eliceret (quod esse possibile puto, quia voluntatem informari a sua concausa elevante, est per accidens,) resolvendum est dubium affirmative.
Ad quartam quaestionem dico, quod sine summa gratia posset Deus conferre summam fruitionem creabilem huic animae, sicut procedit argumentum ad oppositum, quia gratia respectu fruitionis habet tantum rationem causae efficientis secundae, et ita sine ea potest fieri.
Utrum tamen voluntas ista sine gratia possit tantum agere, quantum est ex parte sui ad summam fruitionem, quantum cum gratia, dubium est. Supposito enim quod objectum fruibile sit praesens intellectui, et voluntas sine omni habitu, praesente tali objecto, possit actum fruendi elicere, ita quod gratia non requiratur, nisi ad aliquam perfectionem fruitionis eliciendae, sicut aliqua causa partialis dans aliquam perfectionem effectui, non tamen dans voluntati aliquam causalitatem propriam sibi (imo voluntas causalitatem suam quantum ad potentiam propinquam, sive remotam habet ex se), tunc aut ponitur necessaria connexio causarum secundarum, ut quod aliqua causa principalis non possit causare determinatum effectum, sine causa secunda determinata, sicut quod pater non possit agere ad esse filii ut pater, absque hoc quod mater ageret, ut causa secunda ; vel ponitur quod Deus possit supplere causalitatem cujuscumque causae secundae, non supplendo causalitatem alterius causae, et tunc posset supplere causalitatem matris, et relinquere patri causalitatem sibi competentem, ut vere esset pater filii, licet nulla esset ejus mater.
Si primum istorum teneatur, tunc dicendum est, quod ad fruitionem tantam, quanta posset elici a voluntate cum summa gratia, non .potest voluntas agere sine summa gratia, licet posset illam recipere sine ea. Si autem secundum teneatur, tunc dicendum est, quod Deus posset supplere actionem summae gratiae, ut voluntas sine illa posset secundum causalitatem suam agere ad summam fruitionem, Deo supplente actionem gratiae, ut causae secundae. Tamen de potentia ordinata non posset voluntas Christi frui active, sive elicitive summe, sine summa gratia, quia ordinatum est, ut causa prima, quae nata est habere aliquam causam secundam, non possit in effectum summum illarum causarum, sine tali actione causae secundae. Similiter ordinatum est, ut nulla voluntas summe perficiatur actu secundo summo, etiam ut recipiens, nisi habeat summum actum primum, et ita nec possibile est de potentia ordinata, quod summe fruatur sine summa gratia.