REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat optime fructus, de quibus ad Galat, 5. non distingui re a virtutibus, aliquos tamer ex his, docet esse delectationes sequentes, ve comitantes actus virtutum. Ita Doctores citati Schol. praecedenti, de quo optime D. Bonavent citatus, et in Diaeta salutis tit. 8.
De fructibus dico, quod quaedam illorum sunt virtutes enumeratae in illo septenario in se vel in suis speciebus ; quidam autem sunt delectationes consequentes actus. Unde charitas ibi exprimitur proprio nomine, similiter et fides, spes in longanimitate, quia longanimis quasi in longum animose expectans. Virtutes morales, fortitudo in patientia exprimitur ; justitia exprimitur in sua specie, quae est misericordia, in hoc quod dicitur bonitas, et in alia specie, quae est amicitia, in hoc quod dicitur benignitas. In tertia specie, quae pertinet ad regimen et subjectionem ibi, mansuetudo, vel specialiter ibi exprimitur obedientia ; mansuetus enim exequitur injuncta sine murmure. Temperantia in duabus speciebus exprimitur, scilicet continentia et castitate. Prudentia exprimitur per modestiam. Modestus enim est, qui modum debitum tenet in agendo, et prudentiae est invenire modum debitum in actione, et praefigere, et sic habemus omnes virtutes tam intellectuales quam morales.
Alia quaedam enumerantur, quae sunt quaedam delectationes consequentes actum, ut gaudium, quod est proprie delectatio in voluntate,et pax, quae est securitas habendi objectum sine repugnantia, non sunt species specialissimae; sic de scientia Metaphysica, quae habet sub se multas species, et naturalis scientia.
Similiter appetitus ad alterum potest ordinari quantum ad intrinsecum sibi, et quantum ad exteriora ; sic justitia dividitur ut ordinatur ad proximum quantum ad exteriora, dicitur communiter justitia commutativa, justitia ordinans ad proximum quantum ad interiora in eo, et quantum ad seipsum, quae est perfectior ordinatio. Haec enim ordinatio est, ut homo sit proximius in amicitia, et est perfectissima virtus moralis ; ordinat enim ad proximum quantum ad omne quod potest ordinari. Alia virtus est ordinativa ad proximum quantum ad subjectionem vel principalitatem, quae respiciunt politicum quantum ad personas ordinatas, ut subjectio et principatus, et haec sunt justitia distributiva. Istas docuit Salvator in Matthaeo, quantum ad oppositum, ut ordinantur ad seipsum quantum ad concupiscibilem et irascibilem.
Ideo ad quaestionem, patet quod virtutes, beatitudines et dona omnino non sunt habitus distincti realiter.
Ad argumenta. Ad primum, septem filii sunt septem virtutes, tamen duo dona sunt fides in via, et alia habitus in patria existens.
Ad aliud, concedo argumentum, quia si essent distincti habitus, non essent virtutes.
Ad aliud, in oppositum, dico quod numerus est septenarius, non insistendo in speciebus.
Ad illud : Philosophus ponit virtutem heroicam, dico quod ipse dicit quod in quacumque bonitate sunt quatuor gradus, qui sunt ejusdem habitus in specie, scilicet perseverantia, continentia, temperantia, et heroica virtus, quae est habitus ejusdem speciei, excellens tamen, et ejusdem rationis cum alia virtute, quae est minus perfecta. Sic ad oppositum, bestialitas est malitia excellens in eadem specie vitii, vel fortassis in alia, quia circa aliud objectum. Sed ut quis heroice agat, non requiritur aliud objectum, sed quod insa sit excellens virtus.