Chrysostomus. Nihil autem est fortius quam ex prophetis disputare: hoc enim est et ipsis rebus validius: nam christo faciente miracula contradicebant multoties; cum vero allegavit prophetiam, tacuerunt, quia non habebant quid dicerent. Eis autem tacentibus, contra eos invehitur; unde dicitur audiente autem omni populo, dixit discipulis suis. Theophylactus.
Quia enim eos orbis doctores mittebat, merito monet non esse eis imitandam Pharisaeorum ambitionem; unde sequitur attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis. Beda.
Idest, cultioribus vestimentis induti ad publicum procedere; in quo inter cetera dives peccasse describitur. Cyrillus. Passiones autem erant Scribarum, amor gloriae inanis et lucri. Ut igitur tam pessima crimina evitarent discipuli, commonet eos subdens et amant salutationes in foro.
Theophylactus. Quod est blandientium, et venantium opinionem famae; vel agunt hoc causa congregandae pecuniae; sequitur enim et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis.
Beda. Non primos sedere, vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos qui hoc indebite amant, docet esse cavendos, animum, non gradum redarguens; quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus velint interesse qui in synagoga magistri desiderant appellari. Duplici autem ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur: ne vel eorum simulatione ducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant. Non solum autem laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt; sequitur enim qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Iustos enim et magni meriti apud deum se simulantes, ab infirmis et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant. Chrysostomus.
Ingurgitantes etiam se viduarum bonis, paupertatem atterunt, non qualitercumque comedentes, sed devorantes, et ad pravitatem oratione utentes; quod graviori poenae facit eos obnoxios; unde sequitur hi accipient maiorem damnationem. Theophylactus.
Quia non solum mala faciunt, sed orationes praetendunt, et virtutem faciunt pravitatis excusationem. Viduas etiam depauperant, quarum oportebat misereri, dum ob sui praesentiam eas cogunt exponere. Beda. Vel quia laudes ab hominibus et pecunias quaerunt, maiori damnatione plectuntur.