Glossa. Occasione huius avari, de quo praedictum est, habuit sermonem dominus de avaro; unde dicitur iesus autem dixit discipulis suis: amen dico vobis, etc..
Chrysostomus in Matth.. Quod quidem dixit, non pecuniis quidem detrahens, sed eis qui detinentur ab ipsis; et discipulos pauperes existentes monens non verecundari ob inopiam. Hilarius in Matth.. Habere enim divitias criminis non est; sed modus in habendo retinendus est. Nam quomodo communicandum est necessitatibus sanctorum, si communicanda materia non relinquitur? Rabanus. Sed inter pecunias habere et pecunias amare nonnulla distantia est; tutius autem est nec habere nec amare divitias. Remigius. Unde dominus exponens huius loci sensum, dixit: difficile est confidentibus in divitiis intrare in regnum caelorum. Illi enim in divitiis confidunt qui omnem suam spem in divitiis collocant. Hieronymus. Quia vero divitiae habitae difficile contemnuntur, non dixit quod impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed difficile.
Ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur. Hilarius.
Periculosa enim cura est velle ditescere, et grave onus innocentia subiit incrementis opum occupata; rem enim saeculi famulatus dei non sine saeculi vitiis assequetur. Hinc difficile est divitem regnum caelorum adire. Chrysostomus in Matth..
Quia vero dixerat difficile divitem intrare in regnum, procedit ad ostendendum quod est impossibile: unde sequitur et iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Hieronymus.
Secundum hoc nullus divitum salvus erit.
Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli Madian et epha veniant ad ierusalem cum donis atque muneribus, et qui quondam curvi erant et vitiorum gravitate distorti ingrediantur portas ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum et totius corporis pravitatem, intrare possunt per angustam et arctam viam quae ducit ad vitam. Chrysostomus super matthaeum.
Gentium etiam animae assimilatae sunt tortuosis camelis, in quibus erat gibbus idololatriae: quoniam cognitio dei erectio est animarum. Acus autem est filius dei, cuius prima pars subtilis est secundum divinitatem, alia vero crassior secundum incarnationem eius.
Tota autem recta est et nullam habet deflexionem, per cuius vulnus passionis gentes ingressae sunt in vitam aeternam. Hac acu consuta est immortalitatis tunica: ipsa est acus quae spiritui consuit carnem: haec acus Iudaicum populum iunxit et gentium: haec acus amicitiam Angelorum et hominum copulavit. Facilius est ergo gentiles transire per foramen acus, quam divites Iudaeos intrare in regnum caelorum.
Si enim gentes cum tanto labore divelluntur ab irrationabilibus idolorum culturis, quanto magis Iudaei divelluntur a rationabilibus dei culturis? Glossa. Aliter dicitur, quia hierosolymis quaedam porta erat, quae foramen acus dicebatur, per quam camelus, nisi deposito onere et flexis genibus, transire non poterat: per quod significatur, divites non posse transire viam arctam quae ducit ad vitam, nisi sordibus peccatorum et divitiis depositis, saltem non amando. Gregorius Moralium. Vel nomine divitis quemlibet elatum, cameli appellatione propriam condescensionem significat.
Camelus autem per foramen acus transiit, cum redemptor noster usque ad susceptionem mortis, per angustias passionis intravit, quae passio velut acus extitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus foramen acus quam dives regnum caelorum ingreditur: quia nisi ipse prius per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem ipsius superba nostra rigiditas inclinaret. Chrysostomus in Matth.. Discipuli autem inopes existentes turbantur, pro salute aliorum dolentes, et doctorum iam viscera assumentes: unde sequitur audientes autem discipuli, mirabantur dicentes: quis ergo poterit salvus esse? Augustinus de quaest.
Evang.. Cum autem pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, intelligendum est, quod omnes qui divitias cupiunt, in divitum numero haberi discipuli animadvertunt. Chrysostomus in Matth.. Dei autem opus hoc esse consequenter ostendit, quoniam multa opus est gratia ut homo in divitiis dirigatur; unde sequitur aspiciens autem iesus dixit eis: apud homines hoc impossibile est: apud deum autem omnia possibilia sunt. Per hoc quod dicit aspiciens, significat evangelista quod mansueto oculo timidam eorum mentem mitigavit. Remigius.
Non autem hoc sic intelligendum est quod possibile sit apud deum quod dives cupidus, avarus et superbus intret in regnum caelorum; sed ut convertatur, et sic intret. Chrysostomus in Matth..
Neque etiam hoc ideo dicitur ut resupinus iaceas, et sicut ab impossibilibus abstineas; sed magnitudinem iustitiae considerans insilias, deum rogans.