In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Servis tuis prophetis, " id est, veritatem aliis manifestantibus, " et sanctis, " id est, in bono confirmatis, " et timentibus nomen tuum, " id est, per timorem tui nominis a malo recedentibus. Proverb. xv, 27 : Per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
Vel, " Servis tuis prophetis, " propter contemplationem bonitatis divinae, " et sanctis, " propter amorem veritatis, " et timentibus nomen tuum, " propter reverentiam potestatis immensae. Et sic refertur confirmatio ad Trinitatem.
"Pusillis et magnis, " quia in omni gradu sunt majores, et minores. Vel, hoc dixit, quia hoc fiet sine personarum acceptione. Sapient. VI, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
" Et, " supple, tempus advenit " exterminandi eos, " id est, extra terminum regni caelestis ponendi, " qui corruperunt terram, " id est, seipsos per opera terrena, et alios per mala exempla. Vel, " Qui corruperunt terram, " id est, corpus suum, male vivendo, et aliis malum exemplum dando.
Hoc est ergo tubicinium septimi Angeli, scilicet, exterminium malorum in die judicii .
Hic sunt dubitabilia.
Primo super illo verbo v. 1 : " Surge, et metire templum Dei, " quaeritur, Quare Ecclesia Dei jubetur mensurari, cum Ecclesia malignantium numerata sit, supra, IX, 16 : " Et numerus exercitus equestris, " et non mensurata ?