In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit satis clare argumenta quaestionis tertiae hujus dist. et docet unionem hypost. nullo modo active concurrere ad fruitionem, sed hanc secundum potentiam ordinariam elici a gratia habituali. Solvit etiam argumenta quaestione quarta, docens de potentia absoluta ad fruitionem, et meritum non requiri gratiam, bene tamen de potentia ordinata, de quo 1. dist. 17. quaest. 2.
Ad argumenta istarum duarum quaestionum dico, quod prima duo concludunt, quod non potest summe frui elicitive, et hoc prout actio debetur causis secundis, Deo non supplente actionem alicujus causae secundae.
Argumentum in oppositum concludit, quod potest summe frui formaliter, quod concedo, tamen illud argumentum deficit in hoc quod videtur probare, quod fruitio sit a gratia, ut a causa totali, quod est falsum ; unde licet illa naturaliter se habeat ad fruitionem, non tamen voluntas, quae est alia causa partialis, sed potius libere. Ipsa tamen voluntas in patria semper cooperabitur secundum ultimum potentiae suae active gratiae secundum ultimum ejus.
(g) Et si objiciatur contra distinctionem positam ad istam tertiam quaestionem, quia tunc anima Christi ex ista unione posset frui absque gratia, cujus oppositum dictum est dist. 2. hujus.
Respondeo et dico, quod Deus posset immediate causare fruitionem in quacumque anima, et illa formaliter frueretur sine gratia habituali ; non tamen posset aliqua anima active se habere ad fruitionem secundum ordinem causarum jam positum, nisi ipsa haberet gratiam ut causam secundam. Non ergo ex vi unionis posset competere animae
Christi fruitio magis quam alteri animae, quia non ex vi unionis competeret sibi elicitive secundum ordinem praefixum causarum secundarum, sed tantum si Deus suppleret actionem gratiae, quae nata esset esse causa secunda respectu voluntatis in producendo istum effectum, et ita posset supplere in alia voluntate. Posset etiam illa frui formaliter, licet Deus immediate causaret fruitionem in ea ; sed hoc non esset ex vi unionis, quia ita immediate posset causare fruitionem in alia ; non ergo istud contradicit dictis alibi ; neque etiam illa fruitio, si tantum esset in voluntate, ut in subjecto, causata a Deo immediate, esset laudabilis, quia non esset in potestate voluntatis fruentis, quia non est in potestate causae secundae uti prima, sed e converso, et ideo tam in via quam in patria, ponitur aliqua forma creata, ut voluntas possit uti illa forma in operando, et sit in potestate ejus ut sic laudabiliter operetur.
(h) Ad argumenta quartae quaestionis. Ad primum dico, quod gratia requiritur ad meritum, quia meritum formaliter requirit, ut actus libere et active eliciatur a voluntate, et ita habeat eum in potestate sua ; et ita etiam gratia requiritur ad fruitionem, ut eliciendam active a voluntate ; sed ad habendum formaliter a Deo hunc actum, qui dicitur meritum, sive illum, qui dicitur fruitio, non requiritur necessario gratia, quia gratia non est ratio recipiendi talem formam, sed ipsamet voluntas ; sed hoc de potentia dico absoluta.
Ad secundum dico, quod concludit de fruitione elicitive habenda, non formaliter, quia ad summum effectum causandum secundum ordinem causarum nunc praefixum, requiritur utramque causam partialem esse summe perfectam ; non sic ad hoc, ut passum recipiat summam formam, quae sine perfectione priori ipsius passi, vel sine aliqua causa secunda partiali, potest in passum immediate causari a Deo.