DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXVII Salix.
Salix sic dicta, eo quod celeriter saliat, id est, crescat. Arbor lenta, id. est, flexibilis, et ideo habilis vitibus vinciendis. Cujus semen haustum in poculo, sterilitatem dicitur operari. Floret apud nos, sed non fructificat. Vidimus tamen apud Albigenses salices glandiferas, vel forte aliae erant arbores salicibus similes.
Maria salix. Quia ante tota fuit sancta quam nata. Ecce quod saliit celerrime.
Quia vovens virginitatem, praeelegit sterilitatem quam concubitus vilitatem. Ecce quod infructuosa quoad propositum virginitatis. Sapient. iii, 13: Felix est sterilis, Isa. liv, 1 : Lauda, sterilis.
Quia prope aquas libentius crescit, scilicet gratiarum et donorum. Unde vox ejus est de Spiritu sancto, sicut dicit Hieronymus. Psal. xxii, 2 : Super aquam refectionis educavit me.
Quia naturae frigidae per castitatem : quia gracilis per humilitatem : quia amara per compassionem, unde sortita est nomen amaritudinis.
Quia lenta et flexibilis quoad Deum obedientia, quoad nos misericordia, quoad se humilitate perfecta. Quia vincit, id est, ligat vites, id est, flexibiles paxillo sustentat, id est, Filio, de quo dicit Pater, Isa. xxii, 23 : Figam paxillum in loco fideli. (Quaere alia de salicibus, titulo quod Maria arbor, in fine capituli.)
Quia folia ejus foliis olivae similia ; nam misericorditer loquitur pro nobis bonum in conspectu unigeniti sui.
Quia semen ejus, id est, Filius, sua praedicatione multos steriles fecit a fructu carnali, alliciens eos ad propositum castitatis.