CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter justitia medium est extremorum secundum superabundantiam et diminutionem dictorum ?
Determinatis autem his, manifestum quoniam justa operatio medium est ejus quod est injustum facere, et ejus quod est injustum pati. Injustum enim facere secundum ea quae dudum determinata sunt, est plus habere in lucro et minus in damno. Injustum autem pati e contrario est minus habere in lucro et plus in damno. Medium autem horum justitia est aequale secundum proportionem habere in damno et lucro.
Cum autem dicimus, quod justitia medietas sit cum moralibus virtutibus de quibus praedeterminatum est. Sed medietas est justitia, quia medii est, non quia convenientiam habeat cum extremis. In nullo enim convenit cum pleonexia vel cum rneionexia, sicut fortis cum audace et timido habet convenientiam ad medium litigans de media regione : sed media est justitia, quia medii est conjectat iv a. Medii dico accepti secundum proportionem geometricam vel arithmeticam, quod ad par vel ad pactum vel judicatum determinatum est. Et quamvis hoc medium a judice determinetur, tamen quia per electionem et voluntatem id amplectimur, justi efficimur : quia sic medium nostrum efficitur. Injustitia autem huic justitiae opposita utriusque extremorum est : et ideo duae justitiae sunt, et quatuor excellentiae, quarum justitia medium est. Pleonexis enim et meionexis duae injustitiae sunt, quarum utraque abundant et deficit. Pleonexis enim abundat in lucro et deficit in damno. Meionexis autem in damno quidem abundat et in lucro deficit. Et justitia quidem est habitus secundum quem justus dicitur operativus esse secundum electionem justi communicativae, et distributivus justi distributivi Secundum electionem autem operari dicitur, qui sciens et eligens, et eligens propter hoc et non propter aliud, et immutabiliter volens operatur. Operativum autem dicimus justi esse universaliter, qui operatur justum : et quod igitur ad alium justum est, et quod justum est alteri ad alterum : aliter enim non esset commune justum. Injustus autem est, qui non sic operatur, sed potius ejus quod eligibile et bonum et utile plus quaerit sibi, minus autem proximo sibi communicanti. Ejus autem quod nocivum et damnosum e converso minus quaerit sibi,et plus proximo. Sed ille qui aequalis sive justus vocatur, quaerit id quod est secundum proportionalitatem convenientem alii et alii. Verbi gratia, si faber sit justus, sibi proprie fieri quod fit alii fabro proprie similiter, et si emit, sibi servari quaerit quod servatur alii : sic enim uniformitas est justitiae.
Injustitia autem quae contraria est justitiae, operativa est injusti. Injustum autem hoc superabundantia et defectus est utilis et nocivi, et est praeter proportionale, proportionem excedens, vel ab ipsa deficiens : propter quod omnis mjustia superabundantia est et defectus vocata : superabundantia autem et defectus in rebus communicabilibus vel distributivis
acceptis. Injustus autem in seipso, hoc est, in propriis negotiis semper inquisitivus est superabundantiae ejus quod simpliciter utile est, et defectionis ejus quod est simpliciter nocivum. In aliis autem sibi communicantibus totum quidem quod est injustitiae secundum defectum et superabundantiam, similiter quaerit. Quaerit enim quod habeat proportionale : sed in partibus quaerit hoc dissimiliter qualitercumque contingit in quacumque commutatione vel distributione. In aliis autem quaerit, quod abundent in damno, et deficiant in lucro : unde quamvis quaerat quod abundent et deficiant, non tamen quaerit quod in eodem abundent et deficiant in quo ipse abundat et deficit. Iniustificationis quidem igitur pars quae determinatur in minus, injustum pati vocatur : pars autem quae determinatur in majus, vocatur injustum. facere : quas ante diximus pleonexiam, et meionexiam, inter quas pleonexia justitiae magis contrariatur quam meionexia, et frequentius fit, et magis difficulter curatur propter avaritiam lucri adjunctam. De justitia quidem igitur et injustitia, et quae utriusque est natura secundum rationem medii vel extremi, secundum hunc modum dictum sit : similiter autem et de justo et injusto in universali. Universales autem sermones quamvis non negligendi sint, tamen in minoribus non sufficiunt, nisi particulariter secundum unumquodque inscribantur. Certitudinem enim mores ex universalibus sermonibus non respiciunt : eo quod in latitudine magna sint singularium circumstantiarum in quibus est actus. Quod autem ista in universali naturam justitiae demonstrent, patet si ex dictis colligamus justitiae diffinitionem, et aliorum dicta nostris dictis comparemus. Secundum dicta enim justitia est habitus in medietate consistens quoad nos, a quo habentes hunc habitum ex electione operativi fiunt ejus quod in distributionibus et directionibus commutationum est aequale secundum proportionem : et hoc justitia reddit unicuique. Unde Plotinus, " Justitiae est servare unicuique quod suum est. " Et quod in idem redit, et Tullius in fine primae Rethoricae, " Justitia est habitus animi, communi utilitate servata, suam cuilibet tribuens dignitatem. " Idem Tullius in libro de Officiis, "Justitiaest virtus quae servatur in communi hominum societate, tribuendo unicuique quod suum est aut in rerum commissarum fide. " Quae omnia consonant his quae dicta sunt.