In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Responsio. Quia Ecclesia continuatur Christo per unum mandatum charitatis : continui vero est mensurari : ideo Ecclesia fidelium mensuratur : sed regnum diaboli divisum est : divisorum autem est numerari : et ideo regnum diaboli numeratum est, non mensuratum. Daniel. V, 25 et seq. : Mane, Thecel, Phares, id est, regnum tuum numeratum est, appensum est, divisum est, etc.
Secundo, super illo verbo v. 9 : " Et corpora eorum non sinent poni in monumentis, " quaeritur, Cum terra facta sit calida valde, utrum corpora illa putrefient quae per tantum tempus erunt inhumata ?
Responsio. Non putrefient illa corpora quae solidata erant propter esum ligni vitae quo utuntur : tamen tamdiu possent ibi esse, quod putrefierent. Vel dicendum, quod non putrescent illa corpora.
conservante divina virtute, ut sic eorum bonitas magis appareat, et cognoscatur quando resurrexerint.
Tertio, super illo verbo v. 11 : " Post dies tres et dimidium. " Glossa : " Post tres annos et dimidium post mortem Antichristi. " Contra : Post eorum mortem non regnabit tantum.
Responsio. Quarta die post mortem resurgent. Et quod objicitur de Glossa, dicendum, quod illi tres anni et dimidius non computantur a morte eorum, nec a morte Antichristi, sed a principio suae praedicationis, vel a tempore potestatis Antichristi. Unde sensus est Glossae : Post tres annos et dimidium, scilicet, ab eorum praedicatione, vel Antichristi potestate quae terminabitur morte.
Quarto, super illo verbo v. 11 : " Spiritus vitae a Deo intravit, etc., " quaeritur, Utrum illa resurrectio erit gloriosa an non? Si gloriosa. Contra : Ad Hebr. XI, 39 et 40 : Non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Si non fuit gloriosa, tunc iterum morientur, et videtur eis fieri injuria.
Responsio. Erit gloriosa eorum resurrectio. Et quod opponitur de Paulo, dicendum quod istis fiet privilegium speciale propter quod occidentur : Paulus vero loquitur secundum legem communem.
Quinto, super illo verbo v. 17 " Quia accepisti virtutem tuam. " Contra : Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur.
Responsio. Accepit virtutem in humanitate, quae est aeterna et indeficiens in divinitate.
Sexto, super illo verbo vv. 17 et 18 : " Gratias agimus tibi, Domine, etc...., quia... advenit ira tua, " quaeritur, Quomodo Sancti referunt gratias de adventu irae in reprobos, cum Deus praecipiat illos diligi, Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, etc. ?
Responsio. Non gaudebunt de eorum damnatione, sed de justitiae exsecutione. Psal. lvii, 11 : Laetabitur justus cum viderit vindictam.
Septimo, super illo verbo v. 18 : " Reddere mercedem servis suis. " Contra : Ad Roman. VI, 23 : Gratia Dei,vita aeterna : ergo non reddet mercedem, sed dabit gratis.
REsponsio. In merito sunt duo consideranda : radicem, et ea quae ex radice eliciuntur cum libero arbitrio. Quoad primum dicitur gratia Dei vita aeterna. Quoad secundum debetur ex justitia. Respiciendo gratiam quae informat opera, dicitur gratia vita aeterna : sed respiciendo opera meritoria, reddetur ex justitia. II ad Timoth. IV, 8 : in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex, etc.